Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 422

144 - Lonchitis ~ 145 - Lonchitis altera ~ 146 - Althaea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXLIIII
Λογχῖτις LONCHITIS

LONCHITIS folia habet porri, latiora, rubentia, plurima, ad radicem circunfracta, veluti in terram procumbentia, pauca in caule: in quo flores, ceu galericuli, hiantibus comicis personis similes, nigri, et e rictu albam exerentes velut linguam, quae ad labrum inferius spectet. semen involucris clausum lanceae simile, triangulum: unde sibi cognomentum arrogavit. radix dauci. Nascitur in sitientibus, et asperis. Radix ex vino pota urinam ciet.

Cap. CXLV
Λογχῖτις ἑτέρα LONCHITIS ALTERA

ALTERA est Lonchitis, quam aliqui asperam lonchitin dicunt: folia scolopendrii emittit, sed asperiora, maioraque, ac multo magis divisa. Vulneribus mirum in modum prodest, in eisque inflammationes excitari non patitur. Pota ex aceto lienem absumit.

[Lonchitis consider.] ETSI in compluribus Italiae, ac Germaniae montibus, aliisque asperis, et aridis locis diu multumque perquisiverim primum Lonchitis genus; ipsum tamen hactenus mihi non licuit reperire, neque etiam ab aliis inventum videre. Caeterum Lonchitim alteram iampridem vidimus studio, ac liberalitate Lucae Ghini medici clarissimi, qui eam Pisis ad nos misit. Haec folia habet scolopendrii, asperiora, maiora, magisque divisa, ut eius pictura, quam exhibemus, probe ostendit. De prima Lonchitide disseruit Plinius libro XXV. capite XI. ubi sic inquit. Lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem est, quae xiphion, aut phasganion, quanquam cuspidi similis semine. Habet enim folia porri rubentia ad radicem, et plura quam in caule, capitula personis comicis similia, parvam exerentibus linguam, radicibus praelongis. nascitur in sitientibus. Hactenus Plinius, qui horum pleraque a Dioscoride mutuatus est. [Lonchitidis vires ex Gal.] Lonchitidis utriusque meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, ubi de earum viribus ita scribit. Lonchitis, eius videlicet, quae semen habet triangulare figura a lancea simile, radix potissimum quodammodo similis est radici dauci: proinde urinam ciet. Porro eius, quae scolopendriae similia habet folia, ea ad glutinanda vulnera idonea sunt viridia: sed sicca cum aceto pota, lienes induratos sanant.

Cap. CXLVI
Ἀλθαία ALTHAEA

ALTHAEA, quam alii Ibiscum vocant, in sylvestrium malvarum genera est, cui folia ut cyclamino rotunda, lanugine canescunt: flore rosaceo: bicubitali caule: radice lenta, intus alba. Althaea appellatur, quod inter primas sit utilis, et pluribus polleat remediis. Decocta enim in vino aut aqua mulsa, et per se cum imponitur tusa, efficax est contra vulnera: item ad strumas, parotidas, abscessus, mammarum inflammationes, fracta sedis, inflationes, nervorum rigores: siquidem discutit, et excoquit, rumpit, et ad cicatricem perducit. Cocta, ut dictum est, adiecto suillo adipe, aut anserino, terebinthinave, ut malagmatis lentor fiat, facit ad vulvae inflammationes, praeclusionesque, in pessis subdita. Decoctum eodem fungitur munere: onera vulvae, reliquiasque a partu extrahit. Decoctae radicis succus ex vino potus, succurrit urinae difficultati, calculosorum cruditatibus, dysentericis, ischiadicis, tremulis, ruptis, dentium mulcet dolorem,

144 - Lonchitis ~ 145 - Lonchitis altera ~ 146 - Althaea