Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 423

146 - Althaea ~ 147 - Alcea ~ 148 - Cannabis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cum aceto decocta, colluto inde ore. Viride semen siccumque tritum, vitiligines in sole cum aceto perunctas emendat. Eodem cum oleo et aceto peruncti, a venenatis non feriuntur. valet contra dysenteriam, et sanguinis reiectiones, alvique profluvium. In posca, aut vino decoctum bibitur, contra omnes vesparum, apum, similiumque aculeatos ictus. Folia cum olei momento, morsibus, et igni ambustis illinuntur. Constat aquam, trita radice addita, sub divo addensari.

[Althaeae consideratio.] ALTHAEA a Latinis posset Medica simpliciter dici, quoniam ab [GR], quod Graecis mederi significat, etymon habere videtur. Quocirca merito scriptum reliquit Dioscorides, Althaeam id nomen traxisse a multitudine remediorum, et frequenti eius usu. Ea vulgaris herba est, nullisque non cognita. Latini hanc Ibiscum nominant. Italis vero, corrupta a Latinis appellatione, et praeposita malva, quod cum ea quandam habeat cognationem, composito nomen Malvavisco vulgo vocatur. Althaeam memoriae prodidit Theophrastus libro IX. cap. XIX. de plantarum historia, ubi de ea disserit iis verbis. Et radicem Ibisci aquam posse addensare aiunt, si tritam inieceris, sub divoque humorem posueris. Constat Ibiscus folio malvae maiori, pilosiorique: caule molli: flore luteo: radice nervosa, alba: fructu malvae. caulis quoque gustu malvam reddit. Usus eius ad rupta, et tusses e vino dulci, et ad ulcera in oleo. Aliam quandam si carnibus concoquas, in idem aggregare, ac veluti conglutinare posse affirmant: alias vim attractoriam possidere, modo magnetis lapidis, atque succini. haec in inanimatis. hactenus Theophrastus. [Althaeae vires ex Galeno.] Meminit Ibisci Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi eius vires ita descripsit. Ebiscus, sive althaea (est autem malva agrestis) facultatem habet digerendi, laxandi, phlegmone levandi, mitigandi, concoquendi difficilia coctu tubercula. Radix porro eius, et semen caetera quidem similiter agunt, ut herba viridis, sed tenuiorum partium, magisque exiccatoriam, ad haec magis extersoriam quam illa facultatem ostendunt, ut et vitiligines detergant, et semen renum calculos confringat. Radicis vero decoctum dysenteriae, alvi profluvio, et sanguinis reiectioni utile est, nempe cum adstringentem quandam facultatem possideat.

Cap. CXLVII
Ἀλκέα ALCEA

ALCEA sylvestrium malvarum generi assignatur. folia habet divisa, verbenacae proxima: caules tres aut quatuor, cortice cannabino vestitos: florem rosae, parvum: radices albas latas, quinque aut sex, cum plurimum cubitales. Quae cum vino, aut aqua potae, dysentericis, ruptisque medentur.

[Alceae consideratio.] ALCEAM hodie passim fere in Italia aliqui Bismalvam, alii Malvam sylvestrem, nonnulli etiam Malvaviscum agreste nominant. Herba est caule, floribus, ac semine hortensi malvae perquam similis, sed foliis longiori incisura laciniatis, ranunculi modo. Nascitur in incultis, campestribus, et agrorum, scrobiumque marginibus, iuxta sepes, vias, ac semitas. Alceae radicibus non desunt, qui altheae loco utantur, cum huius copiam non habeant, ad tumores tum solvendos, tum emolliendos. Porro Alceae peculiari capite meminisse Galenum non reperio, nisi hanc sylvestrem malvam appellaverit, dum malvae facultates libro VII. simplicium medicamentorum describit, his verbis. Malva sylvestris quidem digerentis paululum, et emollientis leviter est facultatis. Hortensis vero quanto plus habet aqueae humiditatis, tanto facultate imbecillior est. Fructus eius tanto validior est, quanto et siccior. haec Galenus. [Alceae vires ex Paulo.] Caeterum Paulus seorsum Alceam retulit libro VII. ubi sic inquit. Alcea sylvestris malvae genus est. In vino pota dysenteriae, et erosionibus medetur, potissimum eius radix.

Cap. CXLVIII
Κάνναβις CANNABIS

CANNABIS sativa planta magni in vita usus ad robustissimos funes factitandos: foliis fraxini, gravi odore: caulibus proceris, inanibus: semine rotundo. quod largiore cibo genituram extinguit. Succus ex ea recente convenienter aurium doloribus instillatur. Sylvestris cannabis virgas fert althaeae similes, minores, nigriores, et asperiores, cubiti altitudinem aequantes: folio sativae, nigriore, et asperiore: flore lychnidis, subrubro: semine, et radice althaeae. Decocta radix, illitu inflammationes mulcet, tumores discutit, tofos articulorum dissipat. Huius cortex torquendis funibus accommodatus.

[Cannabis consideratio.] CANNABIS sativa planta est adeo vulgaris notitiae apud omnes Europae nationes, ut omnino supervacuum sit eius faciem verbis repraesentare. Sylvestris autem quanquam in multis Italiae locis proveniat cum sylvosis, tum etiam campestribus; paucos tamen esse puto, qui legitimam ostendant. Caeterum sativae semen in cibis sumptum plane

146 - Althaea ~ 147 - Alcea ~ 148 - Cannabis