Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 425

149 - Anagyris ~ 150 - Cepaea ~ 151 - Alisma

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXLIX
Ἀνάγυρις ANAGYRIS

ANAGYRIS frutex est arboris instar, perquam gravis odore: foliis viticis, virgisque: flore brassicae: semen in corniculis non brevibus gignit, subrotundum, firmum, versicolori facie, simile renibus, quod durescit uva maturescente. Tenera folia trita tumores illitu reprimunt: si partus haereat, et secundae, mensesque morentur, drachmae pondere bibuntur in passo: sic et suspiriosis dantur, et contra capitis dolores in vino. difficulter parientibus adalligantur, ita ut a partu statim auferantur. Radicis cortex concoquendis, discutiendisque adhibetur. Semen commanducatum vomitiones vehementer ciet.

[Anagyris consideratio.] QUANVIS veteres unius tantum Anagyris meminerint; duo tamen in Italia visuntur genera. Maius in Apulia frequentissimum nascitur, et eo Campaniae tractu, quo Terracina itur Fundum ad Tyrrheni litus: foliis vitici proximis: flore brassicae racemoso: fructu hortensi smilaci simili, amplioribus tamen, et brevioribus paulo siliquis incluso, colore purpurascente, usqueadeo duro, ut aqua macerato, sua in pertinaci duritie consistat. Minus, quod rura Tridentina vulgo vocant Eghelo, maio et iunio mensibus grato in montibus spectaculo floret. Micat enim aureo flore, alteri omnino simili, odore tamen ingrato. Hinc cornicula prodeunt genistae aemula: in quibus semen continetur eiusdem genistae magnitudine, sed oblongum, phaseoli modo, colore subnigro. Quod comedentes quandoque ignari pastores, veluti legumina, crebris adeo vomitionibus afficiuntur, ut nonnunquam viderim ego quosdam, qui sanguinem usque evomuerunt. Materies ligni durissima, quae guaiaci modo exterius lutea est, interius vero nigra. Incorrupta diu durat: proinde vinitores ex Anagyri palos factitant sustinendis vitibus aptissimos, hosque caeteris praeferunt ex aliis arboribus factis. Quin et sagittarii ex ea validissimos arcus conficiunt. Hac planta scatet vallis Anania, ac universus Tridentinus ager. [Anagyris vires ex Gal.] Anagyris vires memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Anagyrus frutex est graviter olens, et acris, digerentis, excalfacientisque facultatis. Sed folia etiamnum virentia, cum propter humiditatis admistionem minus sint acria, idcirco tumentia reprimunt. At siccata incidentis sunt, exiccantisque valenter facultatis. Similem fere facultatem habet radicis eius cortex. Semen autem magis subtilium est partium: sed et vomitum provocat.

Cap. CL
Κηπαία CEPAEA

CEPAEA portulacae similis est, sed nigriora habet folia, et radicem tenuem. Folia in vino pota urinae stillicidio, et vesicae scabie laborantibus opitulantur. maxime id praestat, si cum decocto radicum asparagi eius, quem myacanthon, hoc est, corrudam vocant, bibatur.

[Cepaeae consideratio.] CEPAEAM, quam antea in nostris commentariis Italica lingua conscriptis, ingenue confessus eram me nondum comperisse, aut ab aliis compertam vidisse, hoc tempore Venetiis ad me misit Ioannes Odoricus Melchiorius Tridentinus medicus pro aetate sua non imperitus, reique herbariae non ignarus, mei adeo studiosus, ut si aliud non esset, hoc nomine tantum mihi plurimum diligendus sit, atque etiam in filium habendus. Ad Cepaeam hanc redeo. Ea sane mihi visa est ita adamussim Dioscoridis descriptioni respondere (id quod eius pictura, quam hic damus, graphice ostendit) ut non dubitandum putem, quin haec sit vera ac legitima Cepaea. Huius, quod equidem legerim, Galenus non meminit in simplicium censu. Veruntamen Paulus eius mentionem fecit libro VII. inter simplicia, ubi eam retulit his verbis. [Cepaeae vires ex Paulo.] Cepaea portulacae similis est. Folia ipsius contra vesicae scabies utiliter bibuntur. Radix cum asparago, quem myacanthinum, hoc est, corrudam appellant, pota, urinae stillicidia, quae ex obstructione fiunt, abigit.

Cap. CLI
Ἄλισμα ALISMA

ALISMA, alii Damasonion appellant: folia ei plantaginis, nisi angustiora essent + laciniosa, convexaque in terram, caule simplici, tenui, cubito altiore: capitibus thyrsi: flore tenui, candido, pallescente: radicibus tenuibus, ut veratri nigri, acribus, odoratis, modice pinguibus. aquosos amat tractus. Radix, si drachma una, aut altera bibatur, his convenit, qui leporem marinum devorarunt,

149 - Anagyris ~ 150 - Cepaea ~ 151 - Alisma