Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 426

151 - Alisma ~ 152 - Onobrychis ~ 153 - Hypericum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aut a rubetis ranis demorsi sunt, aut opium hauserunt: torminibus, atque dysenteriae, per se, aut cum pari modo seminis dauci, potui datur. convulsis, et contra vitia vulvae prodest. Herba sistit alvum, menstrua pellit, tumores illita mitigat.

[Alismatis consideratio.] QUANQUAM affirmat Ruellius, cui etiam Fuchsius subscribere videtur, Alisma, quam hactenus herbam equidem non vidi, sibi cognitam esse, vocarique a nonnullis Pastoralem fistulam, a quibus vero Plantaginem aquaticam; tamen plantago haec, quam etiam aliqui Barbam sylvanam appellant, nullis notis cum Alismate convenire deprehenditur. Siquidem Alisma folia fert plantagini similia, sed angustiora, et in terram reflexa: caulem mittit simplicem, ac tenuem. Plantago autem aquatica foliis prodit plantagine maioribus, lancearum cuspidum instar acuminatis, sursumque spectantibus: multiplici caule, adnatis pluribus referto. Cum itaque ex iis notis collatis constet, Alisma, et Barbam sylvanam inter se plurimum differre, non temere facere videor, quod illorum sententiae non ausim adstipulari. Duo Alismatis genera Plinius constituit lib. XXV. cap. X. ubi de utroque disserit his verbis. Alisma, inquit, alii damasonion, alii lyron appellant. folia ei plantaginis, nisi angustiora essent, et magis laciniosa, convexaque in terram, alias etiam venosa similiter: caule simplici, et tenui, cubitali: capite thyrsi: radicibus densis, tenuibus, ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis. Alterum genus eiusdem in sylvis, nigrius, maioribus foliis. haec Plinius. [Alismatis vires ex Gal.] Alisma memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic de eius viribus disserens. Damasonium, aut Alisma. De hac herba in tertio libro tradit Dioscorides, quod radix eius epota dysenterias sanet, et alvum sistat, atque oedemata mitiget. Sed nos ea quidem experti non sumus. Quod autem constitutos in renibus calculos aqua, in qua decocta fuerit, pota comminuat, casu experti sumus. Ex quo liquet, quod abstersoriam quandam facultatem obtinet,

+ Haec vox non legitur in Graecis codicibus, neque ab Oribasio refertur, neque etiam a Marcello vertitur. Unde plane suspicor, quod Ruellius ita verbum hoc ex Plinio adiecit, ut reliqua etiam ex eodem reddidit.

Cap. CLII
Ὀνοβρυχίς ONOBRYCHIS

ONOBRYCHIS folia habent lentis, longiora paulo: caulem dodrantalem: florem puniceum: radicem parvam. nascitur in uliginosis, et incultis. Herba suapte vi, si trita illinatur, tubercula dissipat: cum vino pota, strangurias sanat: illita ex oleo, sudores movet.

[Onobrychis consideratio.] NASCITUR Onobrychis, Plinio libro XXIIII. cap. XVI. autore, circa fontes. Folia habet lentis, paulo longiora: florem rubentem: radicem exiguam, et gracilem. Sunt qui Onobrychin velint esse herbam, quam aliqui Rutam caprariam, alii Galegam vocant: nos vero vulgo Lavanese. Verum haec notis, quae Onobrychi tribuuntur, haud quaquam respondere deprehenditur. quippe quae folia ferat lentis quadruplo maiora, caulem plerunque bicubitalem, flores purpureos, et radicem non parvam. Ut hinc mihi plane videatur, quod illorum opinioni nemo recte possit, aut debeat adstipulari. [Vires ex Galeno.] Onobrychidis vires tradidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Onobrychis rarefaciendi, digerendique vim obtinet: proinde folia eius virentis etiamnum illita ad morem cataplasmatis tubercula discutiunt: arefactae vero, si cum vino bibantur, strangurias sanant. Quinetiam sudores elicit cum oleo inuncta.

Cap. CLIII
Ὑπερικόν HYPERICUM

HYPERICUM alii androsaemon, alii corion, alii chamaepityn appellant, quoniam semen odore resinam imitatur: surculaceo frutice, dodrantali, rubescente: folio rutae: flore luteo, + leucoio simili, qui digitis attritus sanguineum succum remittit, qua ex causa androsaemon cognominatur: subhirsuta siliqua, et in rotundo oblonga, hordei magnitudine: semine intus nigro, resinosi odoris. gignitur in locis cultis, et asperis. Urinam cit, menstrua pellit appositum: tertianis, quartanisque cum vino potum liberat. Semen quadraginta diebus haustum, ischiadicis medetur. Folia cum semine illita, ambusta sanant.

151 - Alisma ~ 152 - Onobrychis ~ 153 - Hypericum