Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 428

156 - Coris ~ 157 - Aiuga

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLVI
Κόρις CORIS

CORIS, quod aliqui hypericon vocant, frutex est folio ericae, rubro, pinguiore, ac minore, non altior dodrante, suavis, odoratus, acris. Potum semen menses trahit, et urinas: contra phalangiorum morsus, ischiadicos, et opisthotonicos ex vino potum auxilio est: horroribus ex pipere, sed opisthotonicis ex oleo, aptissime illinitur. Radix vino decocta potaque, defectis opem ferre creditur: sed laborantem inter potandum quam optime cooperiri licet: siquidem corpus totum desudabit, ex qua re pristinam agilitatem recuperabit.

[Hyperici, et congenerum consider.] HYPERICUM, Ascyrum, et Androsaemum, eiusdem plane generis planate (ut Dioscorides inquit) esse videntur. Verum in earum caulibus, et foliis aliqua notatur differentia: nam haec folia habet rubentiora, illa viridiora, uni maiora insunt, alteri minora. Similis discriminis ratio in caulibus. Omnes hae congeneres plantae hodie ab omnibus vulgo cognoscuntur: eae nanque iunio, et iulio mensibus, diversis in locis aureis floribus ornatae conspiciuntur, iis adamussim distinctae ac praeditae notis, quae singulis a Dioscoride tribuuntur. Caeterum quae Coris vocatur, non ita Hypericum refert, quemadmodum Androsaemum, et Ascyrum. quippe quae non altior dodrantali altitudine assurgat: foliis ericae, minoribus tamen, et subpinguibus: caulibus rufescentibus, odore suavi, ac grato. Haec ad me pluries allata est a nostris herbariis. nascitur frequentissima in Italia. Hypericum a perforatis foliis a nostris vulgo Perforata vocatur: folia enim innumeris scatent foraminibus, iisque adeo minutis, ut visum effugiant, nisi ipsa folia sole obiecta inspiciantur: id quod silentio videtur involuisse Dioscorides: quinetiam Plinius, alioqui rerum omnium diligentissimus indagator. [Plinii lapsus.] Qui tamen hac in historia haud dubie falli deprehenditur, quod scripserit libro XXVI. cap. VIII. Hypericum nasci semine in siliqua, nigro, maturescente cum hordeo. Siquidem Dioscorides non tradit Hypericum cum hordeo maturescere, sed contineri eius nigrum semen siliqua subhirsuta, et in rotundo oblonga, hordei magnitudine. Constat praeterea annua experientia maturescere hordeum plerunque abeunte maio: verum Hyperici semen non perficitur, nisi iulio, et augusto mensibus. [Brasavoli error.] In hac quoque Hyperici historia errat Brasavolus medicus licet clarissimus, quod velit Hypericum ex Dioscoridis auctoritate florem album habere: eamque ob causam, id quod circunfertur, cum flore sit melino, illegitimum esse putat, imo non aliud, quam Rutam sylvestrem, pro qua pharmacopolam secum colloquentem, id ipsum asservare admonet. Neque in his uno tantum, sed, quantum sentio, duplici notatur errore. Primum quod Hypericum non album, sed luteum florem ferre scribat Dioscorides contra Brasavoli sententiam, cum sic in eo legatur [GR], hoc est, florem habens luteum: non autem album inquit, ut perperam Marcellus Florentinus interpretatur, cuius fortasse falsa interpretatione Brasavolus seductus est. Deinde quod legitimum Hypericum pro sylvestri ruta servandum censuerit, cum tamen in calce fere sui voluminis prioris sententiae oblitus, dum olei ex Hyperico parandi seniori myropolae rationem explicat, communis usus Hypericum Ascyrum esse declarat. [Monachorum hallucinatio.] Nec secus quam Brasavolus hallucinantur, pace eorum dixerim, Monachi illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, quod non recte cum illo sentiant, Hypericum, quo utimur, primum esse sylvestris rutae genus. Quorum sententia cum fuerit a nobis superius in rutae mentione rationibus et authoritatibus abunde explosa, et improbata, supervacuum esset idem nunc repetere: eo enim accedet, qui plura horum errata cognoscere volet. [Hyperici vires ex Gal.] Hyperici vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplic. medicam. sic inquiens. Hypericum calefacit, et desiccat, tenuisque substantiae est, adeo ut et menses, et urinas provocet. Sed ad haec totus sumendus est fructus, non tantum semen. Porro cum foliis illitus viridis ad cicatricem ducit cum alia, tum etiam ambusta. Caeterum si sicca contusa inspergas, sanabis humida, et putredinosa ulcera. Sunt et qui ischiadicis bibendum exhibeant. Idem lib. VI. de Androsaemo ita scribit. Androsaemum planta fruticosa, natura duplex: unum enim Ascyron, et Ascyroides nuncupatum est, species hyperici. Alterum vero a quibusdam Dionysias appellatur. Est autem semen eorum purgatorium. Foliorum vero facultas modice extergens et desiccans, ut et ambusta sanare credantur. Caeterum in vino austero decocta, vinum ipsum magnorum vulnerum glutinatorium efficiunt. Sed quod de Cori mentionem fecerit Galenus in simplicium medicamentorum censu, mihi incompertum est.

+ Quoniam ho loco in vulgatis exemplaribus Graecis nulla fit albae violae mentio; idcirco sunt qui illorum testimonio freti, verbum illud auferant ex interpretibus. Sed quomodo id recte factum sit, non video: siquidem in Oribasio legitur, [GR], hoc est, florem habens luteum leucoio similem. Adde etiam, quod Hypericum ita adamussim floris colore luteam violam repraesentat, ut nihil melius. Nos autem usi sumus voce Graeca, ne ex albo, quod forte Marcello imposuit, aliqua possit oriri difficultas.

+ Quae hic sequuntur, in Graecis codicibus impressis non hoc loco, sed in fine inter notha, et Dioscoridi falso adscripta leguntur, ut quae adscititia sint habita. Nos vero illa huc admisimus Ruellii, ut facimus, interpretationem secuti: necnon etiam fidem codicis manu scripti.

Cap. CLVII
Χαμαιπίτυς AIUGA

AIUGA herba in terra repens, subcurva: foliis sempervivi minoris, multo tenuioribus, hirsutis, et pinguioribus, circum ramos frequentibus, odore pinus, flore tenui, luteo, vel candido: radicibus cichorii. Folia septem diebus in vino pota regio morbo medentur: et quadraginta diebus ex hydromelite, ischiadicos sanant. Dantur peculiariter urinae difficultatibus, iecinoris, et renum vitiis: torminosis prosunt. Ea apud Heracleam Ponticam, perinde atque antidoto, contra aconitum

156 - Coris ~ 157 - Aiuga