Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 427

154 - Ascyrum ~ 155 - Androsaemon

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLIIII
Ἄσκυρον ASCYRUM

ASCYRON, sive ascyroides, hiperici genus est, magnitudine distans, fruticosius, maiores habens ramos, surculosiores, rubentesque: folia tenuia: flores luteos, et fructum resinosum, hyperico non absimilem: cuius attritu digiti fere cruentantur, qua de causa androsaemon vocavere. Usus seminis ad ischiadicos, potum in hydromelitis sextario: nam biliosa recrementa amplissime detrahit. sed assidue dare oportet, donec sanitati restituantur. Illinitur et ambustis efficaciter.

Cap. CLV
Ἀνδρόσαιμον ANDROSAEMON

ANDROSAEMON ab hyperico, ascyroque differt, quod fruticet ramulis surculosis, ac tenuibus: rubentibus virgis, et foliis rutae, triplo aut quadruplo maioribus, quae trita vinoso succo manant. complures alas habet in cacumine, utrinque expansas, pinnatasque: circa quas flores pusilli, lutei: et in calyculis semen papaveris nigri, insigne lineis. Huius comae tritae resinosum odorem reddunt. Semen tritum drachmis duabus potum, biliosa alvi excrementa pellit. ischiadicis maxime medetur: sed a purgatione aquam exorbere oportet. Herba ambustis illita medetur, et sanguinem cohibet.

154 - Ascyrum ~ 155 - Androsaemon