Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 430

1 - Betonica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

PETRI ANDREAE MATTHIOLI
MEDICI Senensis Commentarii,
IN LIB. QUARTUM PEDACII DIOSCORIDIS ANAZARBEI,
DE MEDICA MATERIA.

TRIBUS ANTE libris, amantissime Aree, tradidimus odoramenta, olea, arbores, unguenta, animalia, frumenta, olera, radices, succos, herbas, seminaque. In hoc autem quarto disseremus de radicibus, et eis, quae restant, herbis.

Cap. I
Κέστρον BETONICA

CESTRON psychotrophon vocitatur, quoniam frigidis locis inveniatur. Latini Betonicam appellant. Herba est caulem ferens tenuem, cubiti altitudine, aut maiorem, quadratum: folia quercus, mollia, longa, in ambitu divisa, odorata, prope radicem maiora: in summis caulibus semen, veluti satureiae, spicatum est. Decerpta huius folia siccantur, plurimos ad usus. Radicibus nititur, ut veratri, tenuibus. quae ex hydromelite in potu, pituitosam vomitionem evocant. Folia dari debent ruptis, convulsis, mulieribus vulvae malo opportunis, et ad laxandos uteri strangulatus, denarii pondere cum hydromelite: tres in vini sextario drachmae contra serpentium morsus ebibuntur. Herba magna utilitate illatis a serpente vulneribus illinitur. adversis etiam venena drachma ex vino pota convenit: praesumpta ea, si venenum hauriatur, nihil nocebit. urinam ciet, alvum subducit. Medetur comitialibus, et insanis pota ex aqua: et iecinoris, lienisque vitiis drachmae pondere in aceto mulso. concoctionem adiuvat, si quis cum fabae magnitudine secundum coenam cum melle cocto devoraverit: modo consimili acida ructantibus propinatur. stomachicis eam manducare, et succum devorare proderit, si postea dilutum vinum sorbeatur. Datur sanguinem excreantibus, tribus obolis cum diluti vini cyatho: ischiadicis, renum, et vesicae doloribus ex aqua. aquae inter cutem binis drachmis ex hydromelite, si febricitant: sin aliter ex mulso. regio morbo laborantes recreat: menses pellit drachmae pondere cum vino pota. alvum purgant drachmae quatuor potae in hydromelitis decem cyathis. facit cum melle ad tabem, et purulentam excreationem. Folia sicca, tritaque fictili vase reconduntur.

[Betonicae consideratio.] BETONICA herba est nullis non cognita, et innumeris praedita viribus. Unde Itali, cum aliquem laudibus familiariter extollere volunt, vulgari proverbio dicunt. Tu hai piu virtu, che non ha la Betonica, id est, Tu pluribus praeditus es virtutibus, quam Betonica. [Vires ex Antonio Musa.] Scripsit de Betonicae viribus proprium libellum Antonius Musa clarissimus Augusti Caesaris medicus, in quo haec de ea memoriae prodidit. Herba Betonica nascitur in pratis, et montibus mundis, et opacis, circa frutices. Animas hominum, et corpora custodit: et nocturnas ambulationes a maleficiis, et periculis. Loca quinetiam sacra, et busta a visibus metuendis tuetur, ac defendit: et in omni denique re sancta est. Cestron vocatur, et psychotrophon: siquidem frigidis reperitur in locis, radicibus tenuibus, thyrso pariter tenui, cubiti altitudinem excedente, quadrangulo. Folia profert quercus, odorata: semine in summitate thyrsi spicato, thymbrae modo. Pollet universa planta dotibus fere innumeris. quandoquidem tusa capitisque vulneribus illita, ea mira celeritate

1 - Betonica