Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 431

1 - Betonica ~ 2 - Britanica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

conglutinat. Praestat id tamen efficacius, si tertio quoque die iterum, atque iterum imponatur. Aiunt praeterea tam valentioris esse facultatis, ut ossa quoque fracta extrahat. Radicum ex aqua decoctum ad tertias fotu oculorum doloribus medetur. quod item praestant contrita folia, et fronti superimposita. Succus a foliis per se tritis expressus, aut prius aqua maceratis, aurium dolores mulcet, si tamen addito rosaceo in aures egelidus instilletur. Idem drachmae pondere haustus in aquae calidae cyathis quatuor, sanguinem illum per inferna trahit, cuius redundantia caligines oculis offundit. quo fit, ut etiam visum acuant comesta folia. Eadem cum salis momento contusa, naribusque immissa sanguinem inde fluentem sistit. Betonicae decoctum ex vetere vino, aut ex aceto dentium dolores finit, si eo os saepius colluatur. Herba ipsa ex tepenti aqua pota suspiriosis, et anhelosis maxime proficit. Folia melle excepta tabidos iuvant, praesertim qui purulenta extussiunt. Eadem tribus continuis diebus devorata drachmarum quatuor pondere, aut ex frigidae aquae cyathis quatuor ebibita, ventriculi dolores mulcet: iecinoris vero, si ex calida hauriatur. Ex vino decocta lienis vitiis medetur. Sanat et renum vitia ex mulso bibita, duarum drachmarum pondere: ex vino autem veteri trium drachmarum pondere, additis piperis granis septem et viginti, ad lateris, lumborumque dolores utilissime bibitur. In duobus aquae calidae cyathis sumpta, alvi et intestinorum tormina removet, si tamen a crudis non fiant succis. Foliorum quatuor drachmis in aquae mulsae cyathis octo epotis, commode citatur alvus: sananturque iis ex vino sumptis coli inflammatione vexati. Betonica in eclegmate ex melle sumpta novem diebus, tussim sedat. Pota in aquae calidae cyathis quatuor duarum drachmarum pondere, addita plantaginis drachma, febres quotidianas expellit, quod tamen in accessionibus tantum fieri debet. Idem praestat etiam in tertianis, si cum pari pulegio assumatur. Sanat ipso quoque ordine etiam quartanas in tribus aquae calidae cyathis hausta, trium drachmarum pondere, addita mellis uncia: calculi franguntur. Betonica ex tepenti aqua feliciter bibitur hydropicis. Pariendi celeritatem affert, uterique cruciatus a frigiditate conceptos mulcet, si ex calida aqua, aut mulso duarum drachmarum pondere ex caprillo lacte sumpta tribus diebus, sanguinem ore reiectum cohibent: et ex pari vini veteris mensura, medetur ruptis, et ab alto devolutis. Praesumpta ebrietatem arcet. Ex vino frequenter hausta, ictericos sanat: et suillo adipe admixta, carbunculos curat. Pota ex aceto mulso unius drachmae pondere, viatoribus longo itinere defatigatis vires mirifice reficit. Fastidia abstergit, et stomachicos recreat. Adversatur venenis, et serpentium, et venenosorum rabidorumque quorumcunque animalium morsibus non modo intus sumpta, sed extra emplastri modo imposita. Cuniculosa, sinuosaque sanat ulcera cum sale indita. Ex vino hausta menses ciet. Potu dolores podagricos lenit, praesertim radicum decoctum potum. idemque praestant contrita folia imposita. [Betonicae vires ex Gal.] Betonicae vires memoriae prodidit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cestron, aut {Psychrotrophon} <Psycotrophon>, Romane vero Betonica, vim habet incidendi, ut gustus indicat. Amarior enim est, et subacris ipsa herba: id quod et particulatim edita actio ostendit. Nam consistentes in renibus calculos dividit, et pulmonem, et thoracem, et iecur expurgat, abstergitque. menses quoque ciet, et comitialibus prodest: tum rupta, convulsaque curat, et omnibus bestiarum morsibus ulceri illita auxiliatur. Postremo acidum ructantibus, et ischiadicis bibita, auxilio est.

Cap. II
Βρετ<τ>ανική BRITANICA

BRITANICA, aut Vetonica, folia habet sylvestris lapathi, sed nigriora, et pilosiora, gustu adstringentia: radicem tenuem, et brevem: caulem parvum emittit. Foliis exprimitur succus, qui igni aut sole cogitur. Vim habet adstringentem, privatim depascentibus oris, et tonsillarum ulceribus accommodatam. Valet etiam ad reliqua, quibus adstrictione est opus.

[Britanicae consideratio.] QUANQUAM tradit Ruellius Britanicam esse plantam Italiae cognitam, atque ibi vulgo appellari Piatamano; mihi tamen hactenus non solum nomen illud incompertum est, sed nullum etiam invenire obtigit, qui Britanicam ostenderet. Hanc autem scriptis celebravit Plinius libro XXV. cap. III. hisce verbis. In Germania trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis, maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota dentes intra biennium deciderent, compagesque in genibus solverentur. Stomacacen medici vocabant, et sceletyrben ea mala. Reperta auxilio est herba, quae vocatur Britanica, non nervis modo et oris malis salutaris; sed contra anginas quoque, et serpentes. Folia habet oblonga, nigra: radicem etiam nigram. Flos ei, qui (ut certo proditur) collectus priusquam tonitrua audiantur, et devoratus securos in totum reddit homines. Frisii, qua castra erant, nostris demonstravere illam. haec Plinius. [Bistorta.] Caeterum non desunt, qui Britanicam censeant eam esse stirpem, quam herbariorum vulgus ideo Bistortam appellat, quod radice contorta nitatur. Sed eorum plane error facile deprehenditur. quandoquidem etsi Bistorta rumicis constet foliis; non tamen ea nigra sunt, neque pilosa: quinimo laevia apparent, superne rufescentia, et a terra quadantenus caefia. Ad haec Britanicae radix subest tenuis, brevisque: Bistortae vero crassa, serpentis iacentis modo contracta, et intorta, colore rubro, non (ut Plinius inquit) nigro. Sed praeterea non desunt etiam, qui Tormentillam sic officinis, et vulgo vocatam Bistortae generi adscribant, quod non facie, sed fortasse viribus illi respondeat. Quae quoniam hic nobis occurrit, et quam plurimis effertur laudibus, ideo hic locus exposcere visus est, ut de ea aliquid disseramus. [Tormentillae historia, et vires.] Est itaque TORMENTILLA folio pentaphylli minore, septenis incisuris diviso: radice brevi, nodosa, compacta, rubeo colore, sapore adstringenti: cauliculis tenuibus, subrubentibus: flore melino, adeo ut in pentaphylli genere sit reponenda. Sunt qui a septenis foliorum divisuris Heptaphyllon hanc vocent. Herbarii compertum habent, hanc iisdem pollere facultatibus, quibus Bistorta praedita est. Quamobrem utraeque urinae incontinentiam supprimunt: sistunt menses, si in earum decocto ad umbilicum usque consederint foeminae. Idem praestant (de radicibus

1 - Betonica ~ 2 - Britanica