Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 432

2 - Britanica ~ 3 - Lysimachia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tamen intellige) si tritae ex melle atque spica subactae, ventri ac pubi illinantur. Sanguinem e vulneribus manantem cohibent, super asperso earum pulvere. Qui item potus biliosas coercet vomitiones, si ovorum albo deceptus super fictili tegula inassetur, mox comedatur. Aqua, quae ex his duplici organo elicitur, sive e radicibus decoctum, venenis omnibus remedio est. Ex quo tantum apud nonnullos Tormentillae invaluit usus, ut ex eius radicibus etiam medicamenta componant adversus pestilentiam. Utraeque dysentericos sanant, et vulnera glutinant, praesertim quae in intestinis, et visceribus fuerint illata, non modo ipsis vulneribus illitae, sed et in potionibus haustae. Rebellia, contumaciaque ulcera curant, et ea sistunt, quae serpendo corpora erodunt. [Britanicae vires ex Gal.] Sed ut iam ad Britanicae vires redeamus, eas scriptis tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Britanicae herbae folia adstringentia sunt, et vulnerum glutinatoria, similia foliis sylvestrium lapathorum, nisi quatenus atriora sunt, magisque hirta. Sed et expressus ex illis succus perinde natus est adstringere. itaque coctum quidam reponunt, tanquam inter stomatica medicamenta efficacissimum. Videtur enim sanare iam etiam putrescentia. hactenus Galenus. Caeterum non est silentio praetereundum, quod Dioscoridis codices inveniuntur, in quibus post Britanicam alterum per se de Betonica caput legitur. Quod quoniam pluribus indiciis in Dioscoride ascititium esse constat, atque in hunc autorem ex libello Antonii Musae Augusti Caesaris medici fuisse translatam; idcirco nos illud abdicavimus, neque alia commentatione idem dignum censuimus.

Cap. III
Λυσιμάχιον LYSIMACHIA

LYSIMACHIA , quam aliqui lytron appellant, caules emittit cubitales, altioresve, fruticosos, tenues: prodeuntibus geniculatim foliis, tenuibus, salicis figura, gustu adstringentibus: flore rufo, aut aureo. gignitur in aquosis, et palustribus. Foliorum succus adstringente sua vi, sanguinis reiectionem supprimit: dysentericis potui datur, aut infunditur: mensium abundantiam sistit, in pesso. sanguinis profluvio subvenit, si nares ea herba obturentur: vulnerum cruorem cohibet. Acerrimum nidorem suffita reddit: qua se causa serpentes fugat, et muscas interficit.

[Lysimachiae consideratio.] LYSIMACHIA a Lysimacho rege inventore nomen accepit, ut Plinius est author libro XXV. cap. VII. ubi de ea ita scriptum reliquit. Invenit Lysimachus herbam Lysimachiam, quae ab eo nomen retinet, celebrata Erasistrato. Folia habet salicis, viridia: florem purpureum: fruticosa est, ramulis erectis, odore gravi. gignitur in aquosis. Vis eius tanta est, ut iumentis discordantibus iugo imposita asperitatem cohibeat. haec Plinius. [Ruellii erratum.] Ruellius Lysimachiam eam herbam putat esse, cuius est usus apud infectores ad inficiendos viridi colore pannos: ubi enim hos glasto

2 - Britanica ~ 3 - Lysimachia