Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 434

4 - Sanguinaria ~ 5 - Polygonatum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cingunt apices, foliolis piceae similes: radicis nullus usus. nascitur in riguis. Huic quoque spissandi, refrigerandique natura ad eadem valens, sed inefficacior.

[Polygoni consideratio.] POLYGONON mas, quod ab Italis vulgo vocatur Coreggiola, et Centinodia, in campis, aedificiorum areis, et viis publicis frequens ubique nascitur. Foemina vero, quae adeo frequens est, et copiosa, in iisdem locis invenitur. Mari polygono Proserpinacae nomen tribuit Apuleius, quod humi cauliculis repat. [Polygoni vires ex Gal.] Polygoni meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi eius vires reddidit his verbis. Polygonum, inquit, uti adstrictionem quandam obtinet, ita sane vincit in eo aqueum frigidum, ut videlicet secundi sit ordinis medicaminum refrigerantium, aut etiam quodammodo in initio tertii. Proinde sane quibus stomachus fervet aestu, foris frigidum illitum prodest: velut etiam erysipelata, et calidus phlegmonas iuvat. Porro tale cum sit, et fluxiones repercutit, et hac ratione videtur esse exiccatorium. Quare cum herpetum, tum ulcerum, aliorumque bonum est remedium: efficacissimum autem inflammatione, et fluxione laborantium partium. Est et cruentorum vulnerum glutinatorium. Sed et aurium ulceribus prodest: et si vel plurimum insit puris, hoc tamen etiam desiccat. Easdem ob facultates et profluvium muliebre sistit, et dysenteriam, et sanguinis reiectiones, et undecunque aliunde immoderatiores impetus. Refert Dioscorides, quod et urinam provocet exhibitum stillicidio seu stranguria affectis. non tamen affectum exacte discriminat, in quo ipsum duri expediat. Porro mas ad omnia dicta, quam foemina, validioris est effectus.

+  Impressi codices Graeci tum Venetiis, tum Basileae hic male habent [GR], hoc est, mitiora, cum legendum sit [GR], id est, longiora. Hoc praeterea loco in iis addendum est [GR], hoc est, molliora. Huic, et alteri lectioni adstipulatur Oribasius, quem secuti videntur interpretes.

Cap. V
Πολυγονάτον POLYGONATUM

POLYGONATUM nascitur in montibus, frutice cubito altiore, foliis lauri, latioribus, et laevioribus, sapore mali cotonei, aut punici, cum quadam adstrictione. Flores per singulos foliorum exortus promit, candidos, foliis numerosiores, incepta a radice supputatione. Radicem habet albam, mollem, longam, crebro geniculatam, densam, graveolentem digitum crassitudine aequantem. Quae vulneribus efficaciter illinitur: quinetiam maculas in facie delet.

[Polygonati consider.] POLYGONATUM Hetruscis vulgo Frassinella nominatur. Alii vero Italiae populi quasi a Graecis docti, id Ginocchietto vulgari sermone appellare didicerunt, ac si geniculatam radicem dicerent. Mulieres e Polygonati radicibus aquam stillatitiam studiose conficiunt, qua ad faciem detergendam, poliendamque pro fuco utuntur. Sunt praeterea, qui Polygonatum sigillum sanctae Mariae, et qui sigillum Salomonis vocitent: verum ipse quidem harum nomenclationum causam adhuc assequi non potui. [Manardi erratum.] Nec desunt etiam, qui asserant, veluti Manardus Ferrariensis, eam plantam Polygonatum esse, quam nomine Secacul describunt Mauritani. Sed ii haud dubie, meo iudicio, falluntur: siquidem perspicuum est, Serapionem fidelem Dioscoridis interpretem nullis suum. Secacul repraesentare notis, quae a Dioscoride Polygonato tribuuntur. Huc accedit, quod Serapio eo in loco nunquam Dioscoridem citat, ut sui moris est in aliis simplicibus medicamentis, quae ipsi Dioscoridi refert accepta. Illud insuper, si particulatim libeat percurrere, Manardi errorem manifeste deprehendet, quod Serapio non folia lauri suo reddidit Secalcul, sed pisorum instar. Neque Polygonatum, et secalcul eisdem viribus pollere constat inter authores: quandoquidem illud Graeci commendant ad vulnera, et ad maculas in facie delendas. Hoc autem Arabibus laudatur ad prolifici seminis ubertatem, et ad venerem conciliandam. Qua in re nonnulli falsa Manardi opinione ducti, se delusos invenerunt, qui Polygonati radices saccharo conditas ad venerem excitandam avidissime devorarunt, nullo tamen rei successu. [Polygonati vires ex Gal.] De Polygonati viribus disseruit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, hunc in modum. Polygonatum mistam habet tum facultatem, tum qualitatem: habet enim adstrictionis pariter et acrimoniae, et amaritudinis quippiam, et indicibilis cuiusdam insuavitatis. Quocirca nec admodum est usui, sed tantum quod radicem eius quidam vulneribus illinunt. Sunt etiam qui naevos maculasque in facie illo detergunt.

4 - Sanguinaria ~ 5 - Polygonatum