Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 435

6 - Clematis ~ 7 - Clematis altera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. VI
Κληματίς CLEMATIS

CLEMATIS humi serpit. laeto, pinguique solo provenit, viticulas spargens crassitudine iunci, exiguas: folio lauri figura, et colore, multo minora. Ea cum caulibus in vino pota alvi profluvia, et dysenterias sedant: subdita in pesso cum lacte, et rosaceo, aut cyprino, cruciatibus vulvae medetur: dolores dentium commanducata finit. imposita serpentium morsibus iuvamentum praestat. Fertur etiam contra aspidum ictus ex aceto pota opitulari. Gignitur in terrenis.

Cap. VII
Κληματίς ἑτέρα CLEMATIS ALTERA

EST et altera Clematis, quae viticulosum emittit ramulum, rubescentem, lentum: folium gustu admodum acre, ac exulcerans. repit per arbores, ut smilax. Semen tritum pituitam, bilemque detrahit, in aqua aut hydromelite potum. Folia eius illita, lepras purgant. Cum lepidio conditur ad cibos.

[Clematidum consider.] CLEMATIS, quae primo loco describitur, aliquibus Vinca pervinca dicitur, nobis vulgo appellatur Provenca, cuius fronde mulieres pueris, ac puellis virginibus, fu??stas texunt corollas. In hac siquidem nullam reperi notam, quae Clematidi primi generis reclamare videatur. [Quorundam error.] Quamobrem eorum sententiam explodendam putaverim, qui nostratem Pervincam chamaedaphnem esse sibi persuadent, quam vulgo Laureolam appellamus. Nam haec virgas emittit cubitales, singulari stipite a radice exeuntes, rectas, tenues, laevesque: semen rotundum, rubens, inter folia residens, quae facie laurina aemulatur. Porro Clematis, quam secundo loco reddidit Dioscorides, nimirum a prima quam maxime dissidet. Et sane, ut ex quibusdam notis, quae probe adstipulari videntur, colligi potest, haec nostris Vitalbis vulgo vocatis plurimum facie respondet. quandoquidem hae viticulis exeunt rubentibus, ac lentis: foliis sunt smilaci similibus, quae si linguam consulas, et vehementer acria, et exulcerantia deprehendes. Ambiunt hae mire involvendo sese sepes, repuntque per arbores non aliter, atque smilax. quin et earum semen alvum efficaciter deiicit. Quo fit, ut mihi omnino persuaserim, nostratem Vitalbam esse Clematidem alteram contra eorum opinionem, qui acrem Clematidem eam plantam putant esse, quae nascitur in sepibus, flores proferens candidos, calathi effigie, quos quidam rei herbariae imperiti Ligustra falso vocant, falso inquam quoniam Dioscoridi ligustrum arbuscula est, non herba, ut superius libro primo novimus. [Fuchsii error.] Fuchsius tamen medicus doctissimus nostratem Vitalbam, vitem nigram esse existimat. Sed errat, mea quidem sententia, ut infra suo loco dicemus. Floris alterius Clematidis figuram non

6 - Clematis ~ 7 - Clematis altera