Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 441

14 - Tribulus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XIIII
Τρίβολος TRIBULUS

Tribuli genus unum terrestre, foliis ad effigiem portulacae, tenuioribus: viticulis + in terra stratis: spinis secundum folia rigidis, praeduris. iuxta amnes, et rudera nascitur. Est et alterum genus, aquis familiare, quod in fluminibus natum comam exerit, aculeos condens: foliis latis, et pediculo longo: caule parte summa, quam ima crassiori: adsunt ei capillamenta quaedam spicacea: semen durum, ab altero non abhorrens. Uterque refrigerantis, et inspissantis est naturae: ideo inflammationes omnes cataplasmate adiuvat. ulcera in ore erumpentia, putredines, gingivas, tonsillasque persanat. Succus ex his colligitur ad oculorum medicinas. Semen dum recens bibitur, calculosis iuvamentum affert. Drachma terrestris tribuli pota, illitave, ictos a vipera recreat: contra venena cum vino aptissime bibitur. decoctum eius sparsum pulices necat. Thraces qui ad Strymona amnem habitant, virenti tribulo equos saginant: et e dulci semine et esculento panem, quo vescuntur, faciunt.

[Tribuli consideratio.] ETSI unum duntaxat, Tribuli terrestris genus descripserit Dioscorides; duo tamen eius genera a Theophrasto redduntur libro VI. cap. V. de plantarum historia, his verbis. Tribulo peculiare est, ut fructum gerat aculeatum. Eius duo sunt genera: uni folium est ciceris, alteri aculeatum. Utrunque terrestre, et surculosum: serius germinat, cui in foliis sunt aculei, magisque hoc apud septa villarum erumpit. Semen praecoci sesamae figura cernitur: alteri, hoc est serotino, rotundum, nigrum, siliquis inclusum. Haec duo terrestris genera Theophrasto. Tribulum, cui folia portulacae Dioscorides assignavit, memini me vidisse Venetiis in maris litore prope divi Nicolai sacellum. At hunc, cuius hic figuram exprompsimus, Pisis misit ad me Lucas Ghinus Forocorneliensis medicus rei herbariae peritissimus. [Ruellii error.] Ruellius Tribulum aculeatum Theophrasti eam plantam esse arbitratur, quam Hetrusci vulgo vocant Cacatreppola, ea fortasse ratione ductus, quod prope torrentium, et fluminum ripas proveniat. Verum cum lateat nos foliorum effigies, quae a Theophrasto illi tribulo non redditur, atque etiam constet hanc plantam surculos non mittere, neque siliquam ferre, in qua intus claudatur semen, cogor omnino a Ruellio dissentire. Nostrates seplasiarii huius radices melle, et saccharo condiunt, eryngii eas esse existimantes. Qua in re haud dubie illi falluntur, ut superiori libro in eryngio ostendimus. Sed ad Tribulos redeamus: Aquaticum genus in plerisque Italiae fluminibus, et lacubus provenit, praesertim in agro Mantuano, et Ferrariensi: neque solum in dulcibus aquis gignitur; sed etiam in mari. Hos

14 - Tribulus