Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 442

14 - Tribulus ~ 15 - Saxifraga ~ 16 - Limonium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tribulos Venetiis in foro vendunt, quos marinos appellant, ut qui in lacunis illis vicinis enati inveniantur. Ex his porro qui peregre proficiscuntur, verticillos faciunt, quibus suas preces enumerant, colloque gestant, ut maiorem prae se ferant religionem, ne dicam hypocrisim. Nonnulli fructu, qui castaneis refert similitudinem, sub cineribus calidis cocto, non secus, atque illis pro bellariis vescuntur. [Tribuli vires ex Galeno.] Tribuli utriusque facultates perstrinxit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Tribulus ex humida essentia modice frigida, et sicca non mediocriter et ipsa frigida componitur. In terrestri tamen superat terreum frigidum, quod et adstringens ostendimus: in aquatico vero aqueum. Propter utrunque itaque et contra phlegmonarum generationes, et omnino contra omnes influxus congruit. Porro terrestris fructus cum tenuium sit partium, potus lapides in renibus comminuit.
+ Hoc in loco ita equidem legunt vulgata Graeca exemplaria, sed Oribasius libro XII. itemque vetustus Dioscoridis codex habent [GR]. qua voce Tribulum terrestrem viticulis longis repraesentant. Id quod etiam satis plane pictura demonstrat.

Cap. XV
Σαρξίφραγον SAXIFRAGA

+ SARXIFPHAGON aliqui sarxiphragon, alii empetron, Romani saxifragam vocant. frutex est surculosus, in petris, et asperis locis nascens, epithymo similis. Coctus in vino, mox potus, febricitantibus opitulatur: stranguriae prodest, singultum sedat, calculos vesicae frangit, et urinam ciet.

[Saxifragae consideratio.] LICET omnibus huius aetatis rei herbariae peritis satis superque persuasum esse non ignorem, hoc Saxifragae caput Dioscoridi illegitimum esse, quod Latina nomenclatura contra scriptoris morem Graece proferatur; tamen cum in omnibus fere Graecis exemplaribus habeatur, id mihi quoque dissimulandum non putavi: eaque maxime ratione, quod eam plantam habet, novitque Italia. cuius usus praecipue expetitur ad renum, et vesicae calculos comminuendos, et ad urinam remoratam ciendam. Ea in Hetruria pluribus locis e durissimis erumpit saxis, foliis capillaribus, epithymo non dissimilibus, praesertim Argentario promontorio in maritimis nostris. Invenitur quinetiam in agro Goritiensi quibusdam saxis enascens, iuxta Sontii fluminis ripam, qua Salicano rure itur Canalum. Caeterum sunt et alia herbarum genera, quae sub Saxifragae nomenclatione vulgaribus demonstrantur, nempe Trichomanes, Adiantum, Asplenum, Filipendula, Massiliense seseli, Pimpinella quae hircum redolet, et aliae plures herbae: quae ideo Saxifragae nomine insigniuntur, quod omnes urinam cieant, et calculos frangant pellantque. Est porro alia quoque planta Germanis herbariis notissima, quam Saxifragam albam cognominant. Provenit haec mense maio saxosis, arenosis, asperis, sitientibusque locis: foliis humi procumbentibus, exiguis, rotundis, in ambitu serratis, vulgaris terrestris hederae modo; pinguioribus tamen, et mollioribus. Caulem profert tenuem, iunci modo, hirsutum, cubitalem: in cuius cacumine flores prodeunt albi, candidis violis non absimiles, qui mense Iunio absque semine decidunt. Radix huic exilis, granulis quibusdam cohaerens, coriandri magnitudine, quae partim albicant, partim vero rufescunt, et pro semine feruntur, amaro gustu. Folia cum radice in vino decocta urinam cient, renum, et vesicae calculos pellunt. Idem praestant et granula, quae radicibus adhaerent, si tusa devorentur.

+ Qui postremo impressi sunt Graeci Dioscoridis codices non hic, sed in fine separatim scriptum habent hoc caput de Saxifraga, inter ea relatum, quae in hoc authore ascititia censentur. Hoc dictum sit, ut omnibus constet, illud non solum Latine, sed etiam Graece scriptum reperiri.

Cap. XVI
Λειμώνιον LIMONIUM

LIMONION folia habet betae, tenuiora, et longiora, decem, saepe plura: caulem tenuem, rectum, lilio aequalem, seminibus rubris scatentem, quae gustata adstringunt. Semen tritum, et ex vino acetabuli mensura potum, dysentericis, coeliacisque prodest: rubra foeminarum profluvia sistit. Nascitur in pratis, et palustribus.

14 - Tribulus ~ 15 - Saxifraga ~ 16 - Limonium