Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 446

22 - Xyris ~ 23 - Anchusa

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

radix longa, geniculata, rufa. Contra capitis vulnera, fractaque efficax est: aculeos, et spicula omnia, citra molestiam extrahit, adiecta floris aeris tertia parte, et radicis centaurii, ac mellis quinta: tumoribus, et collectionibus illita cum aceto medetur. Radix ex passo bibitur, ad convulsa, rupta, coxendicum dolores, strangurias, et alvi profluvia. Semen tribus obolis potum, urinam vehementius impellit: et cum aceto, lienem absumit.

[Xyridis consideratio.] XYRIS pluribus locis provenit in Italia, praesertim in Hetruria, nullis deficientibus notis, quas ei tribuit Dioscorides. Eam vulgus Spatulam foetidam appellat, quod eius folia, si manibus atterantur, gravem et ingratum reddant odorem. Sunt qui huiusce succo utantur ad scabiem, vitiliginem, et lichenas. [Xyridis vires ex Galeno.] Hanc memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus ita disserit. Xyris tenuium partium, attractoriae, digerendi, ac nimirum etiam desiccandi est facultatis, cum radix, tum multo etiam magis eius fructus: qui quidem et urinam ciet, et lienes induratos sanare potest.

Cap. XXIII
Ἄγχουσα ANCHUSA

ANCHUSA, quae alio nomine calyx, aut onoclea appellatur, folia habet lactucae, in acumen fastigiata, hirsuta, aspera, nigra, multa, ab radice quoquo versum humi sparsa, spinis horridas: radici crassitudo digitalis, quae aestate provenit, et manus inficit sanguineo colore. laeto solo nascitur. Radix adstringit: ad ambusta,

22 - Xyris ~ 23 - Anchusa