Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 445

20 - Gladiolus ~ 21 - Sparganium ~ 22 - Xyris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Gladioli historia.] NASCITUR Gladiolus, quem Graeci xiphion vocant, frequens in Hetruria, et in comitatu Goritiensi, in pratis, et in arvis inter segetes: unde Segetalis plerisque dicitur. huius flores nostri vulgo appellant Monacuccie. Folia ei iridis, breviora tamen, et angustiora, lineis nervorum modo striata, mucronataque. Caule attollitur cubitali, succoso: in quo flores emicant purpurei, paribus inter se spatiis distantes, qui etiam iridis flores forma effigieque plurimum aemulantur, quanquam Gladiolo minores sunt, et uno tantum colore constant. Prodit ex his semen (ut Dioscorides inquit) rotundum. Radicibus cohaeret geminis, rotundis, pressisque verticillorum modo, una super alteram insidente, albicantibus, bulbosisque. Hae obteguntur capillaceo involucro, in nigrum purpurascente, veluti croci radices. Caeterum quanvis tradiderit Dioscorides, quod superior radix magnitudine inferiorem superat; plerunque tamen contrarium visitur. [Plinius a Dioscoride dissentiens.] Plinius porro hac in historia a Dioscoride dissentit: siquidem Gladiolum, quem in arvis nasci scribit Dioscorides, in palustribus is et aquosis inveniri existimat. Ex quo facile crediderim, Plinio illum vocari Gladiolum, quem passim officinae Acorum nominant. [Gladioli vires ex Gal.] Gladioli meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Xiphii radix, et maxime altera, quae superior est, attrahentem, digerentem, et exiccantem scilicet facultatem etiam possidet.

Cap. XXI
Σπαργάνιον SPARGANIUM

SPARGANION. aliqui xiphidion vocant. folia habet gladioli, sed arctiora, et in terram magis procumbentia: in summo caule veluti pilulae prominent, in quibus semen. Contra serpentis venena, radix, cum vino datur.

[Sparganii consideratio.] EXISTIMAT Ruellius eam plantam esse Sparganium, quae in aquosis locis provenit, quam herbariorum vulgus Spatulam foetidam appellat. Verum haec, ut in proxima commentatione dicetur, nil aliud est, quam Dioscoridi xyris. Quare mihi plane refellenda videtur in hoc Ruellii opinio. Siquidem herba haec, quam ideo Spatulam foetidam cognominant, quod gravem exhalet odorem, folia quidem habet gladioli; sed latiora, longioraque, minime in terram procumbentia. Adde etiam quod illa in summo caule non pilulas, quae semen contineant, sed folliculos, aut siliquas profert. Sylvaticus Spatulam foetidam describens, eius historiam Paulo Aeginetae perperam acceptam refert: id enim ipse in paulo nusquam potui reperire sed ad Sparganiun nostra redeat oratio. Vidimus hoc primum in agro Romano apud Tolpham prope aluminis fodinas ad pedem montis Ronconi, et deinde in aliis plerisque locis, foliis gladioli arctioribus: pilulis in caulis cacumine platani proximis, herbaceo colore, in quibus semen continetur. Sane quam paucis de Sparganio disseruit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Sparganium et ipsum desiccantis est facultatis.

Cap. XXII
Ξυρίς XYRIS

XYRIS folia habet iridis latiora, et in cacumine mucronata: quorum medio caulis erumpit, satis crassus, cubitalis, ex quo siliquae triangulares dependent: in quibus purpureus flos, in medio puniceus: semen in folliculis, simile fabis, rotundum, rubrum, acre:

20 - Gladiolus ~ 21 - Sparganium ~ 22 - Xyris