Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 453

32 - Achillea ~ 33 - Rubus ~ 34 - Rubus idaeus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

profert crebris ex obliquo sectionibus, coriandri similitudine, sed avicularum pennas aemulantia. Porro tametsi constet, Millefolium umbella coronari modo alba, modo purpurea, modo aurea; non tamen propterea colligendum est Millefolium, et Achilleam unam et eandem herbam esse. Quandoquidem non putaverim ego fuisse Dioscoridis institutum (ut Ruellio placet) quod haec Achillea umbellam ferat candidam, illa vero purpuream, alia denique auream: sed quod omnibus in universum Achilleae plantis eadem insit umbella, quae tantum praedictis coloribus distincta spectetur. Nascitur in Hetruria planta, nascitur et in Goritiensi agro, scapis fere cubitalibus: foliis coriandri proximis, odore quadantenus gravi, non tamen ingrato: umbella in cacumine rotunda, amplaque, colore in purpura candicante, punctis quibusdam aureis depicta, quam semper putavi esse legitimam Achilleam. Atque in hac persistam sententia, donec quis certiorem plantam protulerit: quod haec mihi plane omnibus notis Achilleam Dioscoridis repraesentare videatur. Caeterum in hunc forte errorem, ut crederent nostrum millefolium esse Achilleam, illos deduxit Plinius, qui libro XXV. cap. V: Achilleam Latinis millefolium vocari tradidit. Veruntamen is, quantum videre est, eo in loco non Achilleam hanc describit, sed eam omnino plantam, quam Dioscorides myriophyllum appellat. Quare paulo post haec verba subiunxit. Sed alii, inquit, fatentur veram Achilleam esse scapo caeruleo, pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter vestitam. Ex quibus verbis liquido apparet dubitasse Plinium, qualis legitima esset Achillea: et ideo ita indeterminate locutum fuisse, ut nihil in eo perpetuum statui possit. [Serapionis lapsus] Serapio, authoritate Constantini, Achilleam, quod (ut ipse ait, licet falso) rubeum succum fundat, Sanguinem draconis appellat. sed fortasse hic interpretis lapsus suus factus est. Siquidem succum rubeum fundere Achilleam non tradidit Dioscorides: neque etiam (ut omnes compertum habent) lacryma, quam officinae Sanguinem draconis appellant, herbae succus est, sed Arabicae cuiusdam magnae arboris gummi, vel, ut aliqui volunt, draconis animalis est sanguis ab elephante collisi. Cuius loco illius plurimum vendunt impostores, quem hirci sanguine cum resina quavis sorbis siccis, aliisque nonnullis adulterant, et in rotundas placentas conformant. [Achilleae vires ex Gal.] Achilleae meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic de eius viribus scribens. Quidam etiam vocant Achilleam sideritin, quae propositae quidem, quod ad iam dicta attinet, viribus est non dissimilibus: caeterum adstrictione exuperat. quare ad sanguinis eruptiones, dysenterias, et muliebre profluvium congruit.

Cap. XXXIII
Βάτος RUBUS

RUBUS notitiae vulgaris. Vim habet siccandi, et adstringendi: capillum tingit. Ramorum decoctum, potu alvum sistit, et foeminarum profluvia. praesteris morsui accommodatissimum. Gingivas firmant, et oris vitiis medetur folia commanducata: cohibent ulcera quae serpunt: ulceribus in capite manantibus, oculisque procidentibus, remedio sunt.: condylomatis, et haemorrhoidibus folia illinuntur. cardiacis, et stomachi doloribus, trita convenienter imponuntur. Caules cum foliis tunduntur, exprimiturque succus, mox sole cogitur, singulari remedio contra omnia, quae modo dicta sunt. Mori in rubo nascentis quam optime maturi succus, ad oris medicamenta convenit. Sistitur alvus praematuri cibo, necnon flore in vino poto.

Cap. XXXIIII
Βάτος ἰδαία RUBUS IDAEUS

IDAEUS Rubus appellatus est, quoniam copiosus in Ida provenit. Est autem longe tenerior priore, ac minoribus spinis horrens: quanquam et sine spinis inveniatur. Insuper eadem praestat, quae supradictus. Caeterum flos cum melle oculorum collectionibus illinitur. ignem sacrum extinguit, stomachicisque ex aqua bibendus datur.

[Ruborum consideratio.] RUBI vulgaris plantae, plura apud nos reperiuntur genera. quod etiam testatum reliquit Theophrastus libro III, cap. XVIII. de plantarum historia. Alius nanque arboris instar crassescens, in altum attollitur: alius sepibus, frutetisque implicatur: alius humi serpit, radicaturque graminis modo, quem ideo humirubum appellant: alius denique aliis modis in sylvis, et montibus vagatur. In montibus siquidem Tridentinis, praesertimque Ananiensibus Rubi quoddam genus nascitur, rubra proferens mora, fragis non dissimilia, nullis intus ossiculis, quae ab incolis vulgo vocantur Ampomele, gustui per aestatem non iniucunda. Iis maxime delectantur ursi: qui hac de causa eo potissimum tempore, quo

32 - Achillea ~ 33 - Rubus ~ 34 - Rubus idaeus