Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 454

34 - Rubus idaeus ~ 35 - Helxine ~ 36 - Elatine

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

illa maturescunt, a venatoribus captantur. [Opinio quorundam reprobata.] Hoc rubi genus sunt e recentioribus, qui pro certo crediderint esse Idaeum rubum. Sed equidem non video, quomodo illorum sententia prorsus recte probari possit: nam si Idaeus rubus dictus est (ut interpretatur Dioscorides) quod in Ida proveniat, hinc nimirum colligi posse putaverim, ut Plinius lib. XXIII. cap. XIIII. non temere fortasse collegisse videtur, quod is in Ida tantum, non alias nascatur, quemadmodum etiam radix, quae Idaea dicitur, et dictamnum in Creta. nisi forte quis Idaeum pro montano accipiat. Fuchsius rubi mora (ut libro primo in ligustri mentione diximus) vacinia esse putat. Sed quare ab eo dissentiam, ibidem diffusius ostendi, quod scilicet vacinia flores, non fructus esse existimem. [Rubi vires ex Galeno.] Rubi vires descripsit Galenus libro VI, simplicium medicamentorum, sic inquiens. Rubi folia, germina, flos, fructus, et radix qualitate adstringente participant, eaque non obscura. Sed hoc inter se differunt, quod folia, mollia potissimum, et recens nata, plurimum se habent substantiae aqueae, parum vero adstrictionis: eadem ratione et germina. Itaque si mandantur, aphthas, et alia oris ulcera sanant. quin et alia vulnera glutinare valent. Est enim eorum temperies et ex terrea frigida essentia, et aquea tepida. At fructus, si quidem maturus fuerit, non parum habet succi calidi temperati, qui dulcis est, uti monstravimus. Proinde ob hoc, et propter modicam adstrictionem, esui non insuavis est. At immaturus a frigida substantia terrea vincitur: et propterea acerbus est, et valde exiccatorius. Et sane uterque siccatus reconditur, validius quam recens desiccans. Sed et flos eandem fructui immaturo facultatem possidet: utraque ad dysenterias, et ventris profluvium, tum robur deperditum, et sanguinis expuitiones, idonea remedia. Porro radix praeter adstrictionem non paucam in se habet substantiam tenuem, propter quam et lapides renum comminuit.

Cap. XXXV
Ἡλξίνη HELXINE

HELXINE cognomento cissampelos, foliis est hederae, minoribus: ramulis exilibus, quibus complectitur quodcunque contigerit adminiculum. Nascitur in sepibus, vinetis, et segetibus. Foliorum succus potu deiicit alvum.

[Helxines consideratio.] NULLI certe dubium esse putaverim, quin Helxine cognomine cissampelos, quasi hederaceam vitem dixeris, species sit Convolvuli. Sed quae ea sit, non facile explicari potest. Verum cum eam reddiderit Dioscorides foliis hederae similibus, minoribus tamen: ramulis exiguis, quibus quodcunque contigerit complectatur: nascanturque in sepibus, vineis, et segetibus, satis mihi declarasse videtur, eam esse Helxines, quae quidem in arvis tum segetes ipsas, tum linum, tum legumina omnia irretit, ac vincit, et in vinetis, palis, et vitibus circumvolvitur. Hanc Hetruscum vulgus suo idiomate nominat Vilucchio minore, Tridentinis vero Minutola dicitur. [Quorundam opinio.] Quanquam non desunt, qui putent Helxinen eam esse herbam, quae crebra revolutione septa, et vicinos implicat frutices, flores illos candidos aestate ostentans, quos nostri vulgo appellant Campanelle. Hanc Plinius convolvulum vocat libro XXI. cap. V. ubi eam his verbis depingit. Est, inquit, flos non dissimilis lilio in herba, quam Convolvulum vocant, nascens per fruteta, nullo odore, nec crocis intus, candorem tantum referens, ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis. Sunt qui aberrantes hanc herbam, et eius florem ligustrum vocent: in qua appellatione deceptus fuit Servius grammaticus. Hanc errorem explosimus libro primo, ubi veri ligustri mentionem fecimus. [Helxines vires ex Gal.] Helxinen perpaucis perstrinxit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Helxine, quae et cissampelos nuncupatur, digerendi facultatem habet.

Cap. XXXVI
Ἐλατίνη ELATINE

ELATINE folia habet helxinae similia, minora, rotundiora, pilosa: tenuibus, et dodrantalibus ramulis, quinis, senisve, a radice foliosis, gustu adstringentibus. nascitur in segetibus, et cultis. Oculorum fluxionibus, et inflammationibus auxiliatur, foliis cum polenta tritis, et impositis. Eadem cocta sorbitionis usu dysenteriam sistit.

[Elatines consideratio.] SUNT qui velint Elatinen eam esse plantam, quam quidam Numulariam vocant. Alii vero non hanc volunt, sed eam quam nos vulgo vocamus Solbastrella, officinae Pimpinellam, et alii quidam Sanguisorbam dicunt. Sed mihi quidem, ut dicam quod sentio, neutrorum placet opinio. Siquidem Numularia in primis non fert folia pilosa, neque in segetibus, neque in cultis provenit, sed plerunque in scrobium marginibus, praesertim uligine madentibus. Deinde Pimpinella vocata ramulis exit longe pluribus, quam senis in terram procumbentibus, et folia habet undique in ambitu laciniata,

34 - Rubus idaeus ~ 35 - Helxine ~ 36 - Elatine