Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 456

37 - Eupatorium ~ 38 - Quinquefolium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

propter quam robur visceri addit. hactenus Galenus. [Potentillae descriptio et vires.] Est et herba Agrimoniae non dissimilis, quae nonnullis POTENTILLA vocatur, tametsi hirsutioribus sit foliis, superne virentibus, inferne vero albicantibus. Cauliculos profert, qui humi repunt, pilosellae vocatae modo: aureis floribus ornatur, singulari pediculo pendentibus, ranunculo hortensi aemulis. Radice nititur exterius purpurascente, interius vero candicante. Nascitur in uliginosis locis, et propter semitas. Universa haec planta adstrictoria, et exiccatoria facultate pollet. Idcirco mulierum profluvia, et dysenterias cohibet, et vulnera recentia agglutinat. Prodest item et sanguinem reiicientibus. Pudendorum, et oris ulcera sanat. Firmat commotos dentes, stringitque gingivas, et dentium dolorem mulcet, si eius decocto os saepius colluatur.

Cap. XXXVIII
Πεντάφυλλον QUINQUEFOLIUM

QUINQUEFOLIUM ramulos fert festucarum similitudine, tenues, dodrantales, in quibus semen: folia menthae, quina singulis pediculis, raro plura, in ambitu serrata: florem ex candido pallescentem, auri aemulum. Nascitur in riguis, et aquariis ductibus. Subrubram habet radicem, oblongam, veratro nigro crassiorem. plurimis pollet remediis. Ius radicis decoctae ad tertias, si in ore contineatur, dentium dolores sedat: putrida oris ulcera, collutione sistit: arteriae scabritias, gargarizatu laevigat: contra alvi profluvia, et dysenterias auxiliatur: item articulorum, coxendicumque cruciatibus potum. Cocta in aceto, et illita, serpentia ulcera cohibet: strumas, tumores, duritias, abscessus, et collectiones discutit: ignes sacros, reduvias, condylomata, psorasque sanat. Tenerae radicis succus, contra iecinoris, pulmonumque vitia prodest: item adversum venena. Cum hydromelite autem, vel diluto vino, et piperis exiguo, bibuntur folia contra febrium circuitus: in quartana quidem, quaternum ramulorum folia: in tertiana vero, ternum: in quotidiana, unius. Ea quoque folia tricenis pota diebus, comitialibus prosunt. Foliorum succus tribus cyathis aliquot dies potus, celerrime regio morbo medetur. Illita cum melle et sale, tum vulneribus, quam fistulis remedio sunt: enterocelicis auxilium praestant. Quinquefolium sanguinis profluvia et potu, et illitu sistit. Ad expiationes, castimonias, et incantamenta inciditur.

[Quinquefolii genera.] TAMETSI unius tantum Pentaphylli, sive Quinquefolii meminerit Dioscorides; nos tamen quatuor eius genera vidimus in Italia. Quorum utique primum a Dioscoridis historia nihil prorsus dissentit. Secundum a primo differt, quod foliis sit albicantibus, hirsutis, flore candido. Tertium folio erumpit parvo, subalbido, per terram repit. Ultimum vero folia fert vitiginea, in partes quinque divisa, quod aliqui Diapensiam, alii Saniculam appellant. Huic in caliculorum summitatibus, et adnatorum fastigiis, capitula prodeunt subalbida, facie fragis similia. Primum provenit in riguis, et scrobium marginibus, cauliculis tenuibus, floribus aureis, e quibus subinde semen oritur. Pediculos e se mittit, et in singulis quina folia oblonga, menthae fere aemula, in ambitu tamen magis serrata. Radix illi subrubens apparet, quod quanvis negat Brasavolus; id tamen aliis, ut mihi eam effodienti verum esse deprehendetur. Haec in plures radiculas dividitur, elleboro nigro crassiores. [Manardi erratum.] Hinc autem mirari subit Manardum Ferrariensem virum alioqui huius nostrae aetatis ingenio, et doctrina insignem: quippe qui tam facile sibi persuaserit, id legitimum esse Quinquefolium, quod Graeci heptaphyllon, officinae vero herbariorumque vulgus Tormentillam dicunt. Siquidem haec septem ex uno tantum cauliculo profert folia: Pentaphyllum vero quinque, unde et illi nomen. Hoc radices elleboro similes habet, crassiores tamen, oblongas: illa vero admodum breves, strumosas, simulque in unum compactas globum. Gignitur haec plerunque in incultis, siticulosisque locis, in altis praesertim montibus: illud vero in campestribus, et prope aquae ductus, et in riguis. Quae sane omnia aperte declarant, hac in re Manardum caecutivisse. Caeterum nunquam admiratus sum Plinium in hoc (in quo tamen a Leoniceno, ut arbitror, immerito reprehenditur) qui libro XXV. cap. IX. tradiderit reperiri Quinquefolium, quod fraga gignendo commendatur. Quandoquidem (ut paulo ante diximus) Quinquefolii genus est, quod a quibusdam Diapensia nominatur, in cuius summis cauliculis capitula spectantur fragis non dissimilia. Verum etsi asserat Brasavolus in Veronensi agro nasci Fragariam, cui quinque unicuique pediculo insunt folia, et quae fraga gignit, in cibis gratissima, putetque de hac intellexisse Plinium, quod a Verona, ut ipse inquit, fuerit oriundus; non tamen ita plane eum a calumnia vindicari posse putamus, cum Svetonius Tranquillus suo de illustrium

37 - Eupatorium ~ 38 - Quinquefolium