Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 455

36 - Elatine ~ 37 - Eupatorium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

asterisci modo. Ruellius porro Elatinen in Gallia vulgo Rapistrum vocari ait, eoque ut rapo sylvestri in vernis acetariis rura uti. Verum si rapistrum id Hetruscis est, quod Gallis, certo scio, Elatinen esse non posse. Quae tamen quod nascatur in Italia, nec negare quidem, nec affirmare ausim, cum hactenus plantam non viderim, quae illam legitime referat. [Elatines vires ex Gal.] Galenus de Elatine quam brevissime disseruit libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Elatine modice tum refrigerat, tum adstringit.

Cap. XXXVII
Εὐπατόριον EUPATORIUM

EUPATORIUM fruticosa herba est, unicum efferens caulem, lignosum, nigricantem, rectum, tenuem, hirsutum, cubitalem, interdum ampliorem: foliis per intervalla quinquefolii, aut cannabis potius similibus, quinquepartito, aut amplius divisis, nigricantibus et ipsis, per ambitum serratis: semen medio caule erumpit, pilosum, deorsum spectans, quod siccatum vestibus inhaeret. Contrita huius folia, et cum suillo adipe imposita, ulceribus, quae aegre cicatricem trahunt, medentur. Herba, aut semen in vino potum, dysenteria, iecinoris vitiis, et serpentium ictibus liberat. Nec desunt, qui aberrantes argemonem hanc appellarint, cum tamen longe alia sit, uti exposuimus.

[Eupatorii consideratio.] SUMUNT nonnulli, imo universa fere seplasiariorum turba legitimi Eupatorii vice quandam aspectu insignem plantam, quae plerunque in uliginosis locis, et in scrobium marginibus enascitur, tricubitali longitudine, foliis cannabinis aemulis, maioribus tamen, subalbidis, hirsutis, et amaro gustu: caule subrubeo, rotundo, firmo, hirsutoque, multis alarum cavis, multisque adnatis referto. Huic flores in umbellam exeunt, non tamen simul cohaerentem, sed divulsam, origani vulgaris modo, colore in purpuram albicante, qui maturescentes in pappos abeunt. Radix, quae in plures divaricatur partes, illi inutilis est, nulliusque in medicina usus. Et quanquam ii sciunt, legitimum Graecorum Eupatorium eam esse plantam, quae vulgo Agrimonia vocatur, eorum forte imitatione, qui Dioscoridis aetate eandem perperam argemonem appellabant; cum tamen animis imbibitos tandiu errores reiicere nequeant, vel potius nolint, difficile quidem adduci patiuntur, ut vulgarem Agrimoniam Graecorum medicamentis, quae Eupatorium excipiunt, {admisceaut} <admisceant>. [Eupatorium Avicennae.] Non tamen haec propterea dicimus, quod omni ex parte illius Eupatorii usum damnemus, cum id proprium sit Avicennae Eupatorium; sed ut unumquodque suo reddatur authori. Palam etenim est, ut ex foliorum amaritudine, et odoris praestantia, quo huius Eupatorii tota redolet planta, percipi potest, id et obstructiones aperire, et crassos, lentosque humores mirifice incidere posse. Veruntamen nunquam eo deveniam, ut asseverem, hoc apud Graecos legitimi Eupatorii nomen sibi ascivisse: tantum illud abest, ut etiam a nullo, quantum equidem invenerim, veterum sub alio nomine posteritatis memoriae proditum sit, praeterquam ab Avicenna. Ruellius tamen nescio qua ratione ductus in suis de natura stirpium commentariis non sine magno errore sibi persuasit, vulgare hoc Eupatorium dubio procul hydropiper esse a Dioscoride libro secundo descriptum. Sed nos ibi in nostra hydropiperis commentatione Ruellii errorem latius explosimus, quam ut hic quicquam supersit addendum. [Eupatorium Mesuis.] Caeterum Mesues quoque habet suum peculiare Eupatorium, quod, ut ex eius descriptione apparet, a praedictis longe diversum est. Id nanque plures ab radice emittit caules: foliis minori centaurio similibus, per ambitum laciniatis: floribus aureis, in umbellam cohaerentibus, helichrysi modo. Hoc nostratibus Senensibus vulgo vocatur herba Giulia. Huius comam mulieres per noctem vino albo macerant, ac subinde dilutum pueris potandum praebent dimidii cyathi mensura ad necandos vermes admirabili successu. Nascitur haec in campestribus: atque, ut mea fert opinio, ea est planta, quae Dioscoridi ageratum dicitur: quippe quae omnibus notis illi respondeat. Hinc itaque addiscant Mauritanorum sequaces, cum tres habeantur plantae nomine Eupatorii, in medicamentis a Mesue relictis suum interponere Eupatorium: in Avicennae remediis suo item uti: et in Graecorum compositiones Agrimoniam vulgo vocatam addere. Sed animadvertant velim, ne in hoc Valerii Cordi dispensarium sequantur, quod perperam, meo quidem iudicio, scribat in confectione pilularum aggregantium, quin et in syrupo de Eupatorio, pro ipsius Mesuis Eupatorio admiscendam esse Gratiolam. Siquidem haec praeterquam quod alvum magno incommodo deiiciat, nullis etiam plane notis, ac reliquis facultatibus illam repraesentare deprehenditur. Nempe sua deiectoria vi, qua magno cum impetu ventrem solvit, iecur imbecillum, atque infirmum reddit. [Eupatorii vires ex Gal.] Eupatorii meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Eupatorium herba tenuium partium, incidendi extergendique facultatem citra manifestam caliditatem obtinet. quocirca obstructiones iecoris expurgat. Inest ei et adstrictio modica,

36 - Elatine ~ 37 - Eupatorium