Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 462
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
promontorium in Hetruria) nulla prorsus reclamante nota ex iis, quas rei herbariae authores Trago reddiderunt. Huius tamen nusquam, quod invenerim, meminit Galenus in simplicium medicamentorum censu.
Cap. XLVII
Σχοῖνος
– IUNCUS
IUNCI duo genera. unum laevis nominati: alterum acuti, qui in mucronem fastigiatur. Cuius etiam duo assignatur genera. unum sterile: reliquum fert semen nigrum, rotundum, et crassiore constat calamo, carnosioreque. Tertius est iuncus, qui vocatur oloschoenos, prioribus carnosior, asperiorque: is similem supradicto fructum in cacumine parit. Semen utriusque tostum, ex diluto vino potum, sistit alvum, et rubra foeminarum profluvia: urinam cit, capitisque dolores facit. Quae proxima sunt radici folia tenera, convenienter illinuntur adversus phalangiorum morsus. Aethiopici iunci semine somnus allicitur: sed modus in potione servandus est, ne sopor fiat.
[Iunci consideratio, et vires ex Galeno.] IUNCUS omne genus vulgaris est notitiae: quandoquidem propter stagnantes aquas omnes eius reperiuntur species. Iunci generum meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de iis ita scriptum reliquit. Schoenos leia, hoc est, Iuncus laevis, quaedam oxyschoenos, alia oligoschoenos nuncupatur. Gracilior, duriorque oxyschoenos: crassior, laxiorque oligoschoenos. Fructus oligoschoeni somnum affert. At oxyschoeni duae sunt species: altera sterilis, cuius quidem in medicina nullus usus est: altera vero semen fert, cuius etiam semen somnum conciliat, sed minus quam oligoschoeni: quanquam tamen hoc caput tentet. Utrunque si frictum cum vino bibatur, ventris fluxus desiccat, et muliebre profluvium rubrum sistit. Ex quibus clarum est, quod composita eorum temperies est ex terrena videlicet essentia leviter frigida, et aquea leviter calda: ut et inferna desiccare possint, et sensim frigidos ad caput vapores submittere, quibus somnolentos efficiant.
Cap. XLVIII
Λειχήν
– LICHEN
LICHEN, qui saxis est familiaris, aliquibus bryon appellatur, asperginosis petris adhaeret, ut muscus. Is illitus sanguinis profluvia sistit, inflammationes arcet, impetigini medetur. Iuvat regio morbo correptos, cum melle illitus: oris, et linguae defluxiones inhibet.
[Lichenis consideratio.] LICHEN procul dubio ea est planta, quam officinae, et herbarii hodie Hepaticam vocant. Hanc autem Graeci Lichena appellarunt, quod lichenas serpentis morbi genus, imposita sistat, et sanet. Lichen in asperginosis, et rorulentis provenit locis, nudis petris adhaerens, musci modo. Folio constat suppingui, cartilagineo, prope radicem angusto, in latum se pandente, triplici vel quadruplici lacinio intersecto. Prodeunt a radice cauliculi tenues, quibus capitula insunt parva, stellarum effigie. Lichenis Plinio libro XXVI. capite IIII. duo produntur genera, quae his verbis depingit. Lichen, inquit, herba omnibus his praefertur, inde nomine invento. Nascitur in saxosis, folio uno ab radice lato: caule uno, parvo, longis foliis dependentibus. Haec delet et stigmata: teritur cum melle. Est aliud genus Lichenis petris tantum adhaerens, ut muscus, qui et ipse illinitur. Hic et sanguinem sistit vulneribus instillatus, et collectiones illitus. Morbum quoque regium cum melle