Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 463

48 - Lichen ~ 49 - Paronychia ~ 50 - Chrysocome

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sanat ore illito, et lingua. Qui ita curantur, aqua salsa lavari iubentur, ungi oleo amygdalino, hortensibus abstinere. haec Plinius. [Pulmonariae depictio, et vires.] Caeterum est herba Licheni non longe dissimilis, quae in quercuum, aliarumque sylvestrium arborum caudicibus nascitur, in opacis praesertim sylvis. haec tamen aridior, et ambitu latior, superiore parte virescens, inferiore vero pallescens, maculis quibusdam referta, adeo ut formam pulmonis referat: unde plerisque PULMONARIA dicta est. Utuntur hac nonnulli magis fortasse nomine, quam ipsis viribus freti, ad tabem, pulmonum ulcera, et cruenta sputa. Nec desunt, qui laudibus eam efferant ad vulnera sananda, ad pudendorum ulcera, et ad utrunque muliebre profluvium, cui mirifice mederi aiunt. Quin et eam dysentericis exhibent, et biliosa evomentibus. [Pulmonaria alia.] Est et alia herba, quae etiam Pulmonaria vulgo nominatur, ab illa tamen maxime differens, in opacis proveniens, folio buglossi, aspero, hirsuto, albis maculis circumsperso. Caulem gerit haec ineunte vere, in cuius cacumine flores erumpunt purpurei, perinde ac in vulgari cynoglosso. Huic plantae rei herbariae periti non contemnendas vires tribuunt, ad pulmonis ulcera sananda. Qua in re, itemque in sanguinis reiectione mirabili successu se eam exhibuisse mihi saepius retulit Iulianus a Marostica Tervisiensis medicus peritissimus: decoquitur enim ad medias, daturque decoctum potandum addito saccharo: vel succus ex ea expressus serapii modo cum saccharo paratus. Praestant haec omnia herba ipsa, et flores, quoquo modo a tabe affectis sumantur decocta. [Lichenis vires ex Gal.] Lichenis meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Lichen, qui in petris nascitur, est velut muscus quidem, sed recte ex plantarum genere censeri potest. Sic autem nominatus videtur, quod lichenas seu impetigines curet. Extergentem, ac modice refrigerantem facultatem habet, utranque vero desiccantem. Abstergentem quidem, atque exiccantem a petra obtinet, refrigerantem vero ab humore aqueo: nascitur enim in humidis, et graviter olentibus saxis. Porro quod ex talibus substantiis componitur, adversum esse inflammationi, nihil mirum est. Caeterum an sanguinis profluvia sistat, ut refert Dioscorides, id neutiquam dicere queo.

Cap. XLIX
Παρωνυχία – PARONYCHIA

PARONYCHIA exiguus frutex, in petris nascens, peplo similis, minor longitudine, maioribus foliis. Illita paronychiis, atque favis remedio est.

[Paronychiae consider.] PARONYCHIA non modo in saxis gignitur; sed etiam in veterum aedificiorum parietibus, foliis peplo, aut rutae similibus, adversa parte pallentibus, parvisque maculis refertis, phyllitidis vel hemionitidis modo. Hanc aliqui parietum Rutam, alii Saxifragam appellant. Copiosissima provenit haec in ingenti sylva, quae in itinere est, quo Goritia discendentes petunt Labacum Carniolae urbem, ubi et in saxis, et siccis arborum truncis frequentissima visitur. [Paronychiae vires ex Gal.] Meminit Paronychiae Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ita de ea scribens. Paronychia ab effectu nominata est: sanat enim paronychias, et ut refert Dioscorides, favos quoque. Vis eius est tenuium partium, et exiccatoria morsu vacans: talia enim sint oportet, quae paronychias sanant. Porro satis constat tale esse idoneum ad digerendos affectus omnes, qui digeri postulant. Siquidem eiusmodi sunt, quae cum ex tertio sint ordine excalfacientium, et desiccantium, velut et hoc, essentiae insuper tenuium partium sunt.

Cap. L
Χρυσοκόμη – CHRYSOCOME

CHRYSOCOME palmi altitudine fruticat: coma specie corymborum, hyssopo simili: radice hirsuta, veratri nigri modo, tenui, cyperum aequante: gustu non iniucundo, ex dulci austero. in petrosis, opacisque nascitur. Radix excalfacit, et adstringit: his conveniens, quos iecur, aut pulmonis inflammatio male habet. contra purgationes vulvae, decocta cum hydromelite assumitur.

[Chrysocomes consid.] QUI Chrysocomen in Italia mihi ostenderet, hactenus reperi neminem. Quamobrem in eo naturae viridario, plantis compluribus nobis incognitis referto, quod tantum in sui ipsius usum colit natura, ne omnibus exuta medicamentis, suis etiam languoribus mederi nequeat, eam et virescere, et florescere omittamus, donec nobis, aut aliis compertam in communem quoque cognitionem, et usum prodere contingat. Interim tamen, ut nostrum institutum sequamur, vires eius ex Galeno subiiciam, quas ipse libro VIII. simplicium medicamentorum, iis verbis descripsit. [Vires ex Galeno.] Chrysocome vocatur et chrysites. Radix vincentes acrem simul, et adstringentem qualitates habet: quare neque multi usus est. Usui tamen est decocta in melicrato in peripneumoniis, et morbis hepaticis. Sed et menstruae purgationis provocandae vim quandam obtinet.

48 - Lichen ~ 49 - Paronychia ~ 50 - Chrysocome