Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 472

62 - Papaver spumeum ~ 63 - Hypecoum
64 - Hyoscyamus sive Apollinaris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nigri, sed minus nigro: cauli altitudo cubitalis: radix brevis, per summaque cespitum: fructus inflexi, ut cornicula figurantur. Legitur circa messes. Alvum purgare potest: folium albuginem ovibus aufert. nascitur iuxta mare, saxosis locis. haec ille. Credidere nonnulli Glaucium, quod Mauritanis memithe vocatur, fieri e corniculati Papaveris succo. Verum ii (ut Dioscorides est author) procul dubio decipiuntur. [Papaver spumeum.] Caeterum Papaver spumeum, quod aliqui heracleum vocant, nondum mihi compertum est, neque etiam hactenus aliquem reperi, qui illud legitimum ostenderet. Quo fit, ut ipsum quoque inter tot alias nobis incognitas plantas relinquere malim, quam aliquod incertum proferre, ut quidam faciunt. [Plinii lapsus.] Veruntamen non mihi videtur silentio praetereundus fatalis fere Plinii lapsus, in Papaveris spumei mentione lib. XX. cap. XIX. Quippe qui huius papaveris folia speciem passerum avium repraesentare tradiderit, deceptus nimirum duplici eiusdem nominis Graeci significatione. [GR] enim Graecis non modo passerem aviculam significat; sed et plantam eam, quam Latini radiculam, sive lanariam herbam appellant: cui quidem Dioscorides, non autem aviculis, quas passeres Latini dicunt, Papaveris spumei folia similia reddidit. Quemadmodum et Theophrastus, qui de eo loco citato ita scriptum reliquit. Papaver heraclion nuncupatum folio constat struthii, hoc est radiculae, qua linteis candorem conciliant: radice candida, in summa terrae eunte: fructu albo. Huius radix purgare superius nata est. Non desunt, qui contra comitiales ea utuntur in vino mulso. haec Theophrastus. [Papaveris corniculati vires ex Gal.] Papaveris corniculati meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, de eius viribus in hunc modum disserens. Papaver corniculatum nominatum quidem est a semine levem inversionem habente, veluti et foenum graecum, ut bovis cornu videatur esse simile. Vocatur porro a quibusdam paralium, quandoquidem ut plurimum iuxta mare nascitur. Vim habet incidendi, et abstergendi. Itaque radix herbae in aqua decocta ad dimidium, hepaticos affectus adiuvat. Porro folia, et flores sordida admodum, et maligna ulcera iuvant. Sed ab his abstinere oportet, ulceribus iam expurgatis: adeo enim abstergere valent, ut et purae quoque carnis nonnihil eliquent. Hoc virium robore non sordem duntaxat, eo quod totum sit candidum, et spumosum, exile est. Semen habet pituitam expurgans.

Cap. LXIII
Ὑπήκοον HYPECOUM

HYPECOON, aliqui hypopheon vocant. nascitur in segetibus, arvisque, foliis rutae, exilibus ramis. Natura eadem, quae papaveris succo.

[Hypecoi consideratio.] HYPECOUM iis facile sese offeret, qui inter segetes, et legumina ipsum perquirere non gravabuntur. Hoc pro sylvestri ruta olim Petrus Spezzalancia Clesiis vallis Ananiae oppiduli pharmacopola compater meus, mihi ostendere solebat. Quandoquidem id provenit in arvis, foliis rutae paulo maioribus, caulibus exiguis, mollibus, levibusque: floribus luteis, tenuibus: capitulis tenui involucro contectis, atro intus semine. Meminit huius Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his paucis verbis. Hypecoon, inquit, refrigerandi vim habet, ex tertio fere refrigerantium ordine, adeo ut parum absit a papavere.

Cap. LXIIII
Ὑοσκύαμος HYOSCYAMUS SIVE APOLLINARIS

HYOSCYAMUS frutex est caules emittens crassos: folia lata, oblonga, divisa, nigra, hirsuta: flores e latere caulis, ordine prodeunt, tanquam punicorum cytini, scutulis septi seminum plenis, ut papaveris. Tres eius differentiae. Una semine nigro, floribus pene purpureis, smilacis foliis, cytinis praeduris et spinosis. Alterius semen subflavum ut irionis, flores lutei, folia et siliquae simpliciores. ambo insaniam gignunt, et soporem: ideo in communi usu damnatur. Tertium genus, ut quod mitissimum esset, medici recepere: pingue, lanuginosum, molle, candidi floris seminisque, in maritimis ruderibus nascens. cuius occasio si non adsit, rufum usurpari oportet. niger, ut deterrimus, improbatur. Recenti semine, caulibus, foliisque tusis succus in sole exprimitur, et exiccato humore, usus ad annum usque prorogatur: nam facile corruptionem sentit. Extrahitur etiam ex sicco semine separatim in aqua calida tuso, et expresso. Liquamentum autem succo lacteo praestantius est, et magis dolores finit. Contusa herba recens, addita trimestri farina, digeritur in pastillos, et reconditur. Liquamentum

62 - Papaver spumeum ~ 63 - Hypecoum
64 - Hyoscyamus sive Apollinaris