Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 471

60 - Papaver sativum ~ 61 - Papaver corniculatum
 
62 - Papaver spumeum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

loco dicti semen atrum etiam medicamentosum est, admodum refrigerans. At quod quarto loco positum est, omnium est medicatissimum, tum in semine, tum in calyculis, tum in foliis, tum in succo. Valide enim refrigerat, ad stuporem usque et mortem perducens. quare medici quo probe eo utantur medicamentis miscentes, frigiditatis vehementiam retundunt. Est enim ex quarto, et ultimo refrigerantium ordine. Porro quo pacto maxime ex methodo mistionem facere oporteat, non est praesentis tractationis proprium. Et lib. II. de comp. medic. secundum locos, de dolore capitis agens citra manifestas causas oborto, ita de opio disserit. Raro, inquit, cogimur pharmacis ex opio uti, cum videlicet prae doloris vehementia homo de vita periclitatur. Quanquam et tunc solidae partes ex eius usu offendantur, adeo ut post haec correctione opus habeant. Sic et ex opio collyria multis detrimento fuerunt, adeo ut debilem oculum reddiderint, et visus hebetudinem, amblyopiam Graecis appellatam, indixerint: velut etiam auditus gravitatem inducunt quaecunque ad vehementem aurium dolorem ex papaveris succo sunt composita. Idem Galenus lib. III. eiusdem tractatus, de aurium inflammationibus agens, sic inquit. Pharmaca ex papaveris succo omnia sensum stupefaciunt: et ob id sane necessario cogimur ipsis uti ubi nullum aliud mitigativum opem tulit. haec Galenus. Ex quibus sane omnibus admoniti esse debent medici, ne temere, aut inconsulte ad usum opii se conferant. Sed ratio, qua id corrigendum, administrandumque sit, ex ipso Galeno colligi potest, libro VIII. de comp. pharmacorum secundum locos, ubi ita scriptum reliquit. Califacientia miscentur, quae refrigerantium stupefactionem deducere possunt, cum illa ipsa per se tardi transitus existant. Haec igitur ubi quis inaudiverit, quantitatem consideret simplicium pharmacorum, quae in compositiones miscentur. Ex hac enim sciet num magis, an minus efficere possit compositum pharmacum, ea quae promittit. Si nanque refrigerantia plura apparuerint, sensum affectorum magis obtundit, et quantum caloris in ipsa particula fuerit, etiam hunc extinguit. Ubi vero calfacientia fuerint aucta, minus quidem haec efficiet ipsum pharmacum, innocentius autem reddetur. Nosse enim oportet, corpora viventium mortificationi simile quippiam perpeti ab omnium ex opio, hyoscyamo, et mandragora compositorum pharmacorum usu: nimirum causis dolorem infligentibus insensibilibus factis, et multi sane qui assidue talia accipiunt, ad immedicabilem frigiditatem particulas perducunt.

Cap. LXI
Μήκων κερατῖτις PAPAVER CORNICULATUM

PAPAVER ceratites, id est, cornicolatum, folia habet candida, hirsuta, verbasco similia, in ambitu sylvestris papaveris more serrata: caule non dissimili: flore pallido: calyculo foeni graeci, in corniculorum modum inflexo, unde nomen mutuatur: semine papaveris, pusillo, nigroque: radice per summa cespitum, nigra, crassa. nascitur in maritimis, et asperis. Radici ea vis inest, ut in aqua decocta ad dimidias coxendicum, et iecinoris affectus potu sanet. prodest his, qui crassa quaedam, et araneosa cum lotio reddunt. Alvum leniter purgat semen, acetabulo in aqua mulsa poto. Crustas emarginant, illita ex oleo folia floresque: argema ac nubeculas iumentorum, perunctas abstergunt. Sunt qui glaucium hoc papaveris genere factitari existimarunt, falsi quadam foliorum cognatione.

Cap. LXII
Μήκων ἀφρώδης PAPAVER SPUMEUM

ALIUD Papaveris genus aphrodes, id est, spumeum vocatur, ab aliis heracleum, caule dodrantali: foliis admodum parvis, radiculae similibus: fructu inter ea candido. nam herbula alba est, et spumea tota: radice in summo cespite. Legitur aestate semen, cum integre adolevit, deciditque exiccatum. Datum acetabuli mensura in aqua mulsa, vomitione expurgat. privatim huiusmodi purgatio, comitialibus prodest.

[Papaveris corniculati consider.] PAPAVER corniculatum in maritimis nostris Senensibus Crassetano, et Orbetellano agro, et circa Herculis portum Argentario promontorio, itemque in Adriatici maris litore non longe a Timavo fonte, et Tergesto saxoso litoris tractu, ubi saepius ipsum legimus, frequentissimum provenit: quanquam etiam in aliis Italiae locis nascitur, sed quod potissimum in hortis, et viridariis ad publicum omnium commodum, et spectaculum fuerit satum. Huius meminit Theophrastus libro IX. capite XIIII. de plantarum historia, sic inquiens. Papaveris quoque sylvestris genera plura notantur: quoddam enim corniculare appellatum: quoddam autem nigrum est, folio constans verbasci

60 - Papaver sativum ~ 61 - Papaver corniculatum
 62 - Papaver spumeum