Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 474

65 - Psyllium ~ 66 - Solanum hortense ~ 67 - Solanum halicacabum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Vis ei ad refrigerandum, inspissandum, et molliendum conveniens: articulorum morbis, parotidibus, tuberculis, tumoribus, luxatis, illitum auxiliatur: imponitur in dolore capitis, cum rosaceo, aqua, aut aceto: enterocelis infantium, et prominenti umbilico, illitum ex aceto medetur. Teritur acetabuli mensura, et in aquae sextario madefactum, ubi concrevit aqua, illinitur: siquidem vehementer refrigerat, et in ferventem aquam deiectum calorem reprimit. contra ignes sacros efficax est. Fama est, si virens domum importetur, non sinere in ea pulices gigni. Cum adipe tusum sordida ulcera, et quae cacoethe vocantur, expurgat. Succus vermiculosis auribus, aut fluxione laborantibus, ex melle prodest.

[Psyllii consideratio.] PSYLLIUM, quod et Pulicariam herbam nuncupant, ubique fere provenit, sed in maritimis frequentius. Seplasiae semen recondunt ad glutinosos liquores conficiendos, quibus in infrigidandis inflammationibus, prohibendisque calidis defluxionibus, et ad extinguendam sitim, laevigandamque linguam, et faucium scabritiem, in ardentissimis febribus utuntur medici: quinetiam ad alvum emolliendam. [Psilli vires ex Mesue.] Psyllii vires retulit Mesues inter ea medicamenta, quae deiectoria vi pollent, ubi haec ad sensum saltem habet. Psyllium de his est, quae temperamentum immutant, et quae emolliendo alvum citant. Huius seminis tria habentur genera, candicans, subflavum, et ad purpuram vergens. Praestantius perfecte maturum, ponderosum, et quod in aquam demissum statim imum petit. Contrariis constat cum viribus, tum substantiis: ea siquidem, quae in medulla continetur, calida est, et sicca ordine quarto, admodum acris, incidens, exulcerans, septicae, et deleteriae facultatis. Quae vero in cortice residet, teste Rufo, infrigidat, humectatque tertio excessu. Infunditur psylli semen in aqua fontana frigida, agitaturque rudicula tandiu, quousque aqua lentorem contrahat, percolaturque deinde a seminibus, et admiscetur oleo, aut syrupo violaceo. hoc enim modo psyllium potu alvum mirifice emollit, et deiicit. Verum si frixum prius semen rosaceo admistum eodem modo agitetur, tunc sumptum dysentericis remedio est, et caeteris alvi fluoribus, praesertimque iis, qui deiectorio medicamento exuperante hausto superveniunt, sed praecipue acri, quale est scammonium. Caeterum maxime animadvertendum est, ne Psylli semen (id quod tamen detestantur recentiorum quidam) tusum in pulverem potandum exhibeatur. Quippe quod, attrita medullari substantia, ventriculum, et intestina exulcerat: iecur, et sanguinem inflammat, et omnia denique viscera laedit. Integri seminis dilutum eo modo, quo diximus, paratum bilem deiicit: eaque propter ardentissimis febribus, intolerabili siti, inflammatis valde spiritibus, et faucium, et pectoris asperitatibus mirifice medetur. In aceto diu agitatum inflammatione, igni sacro, et herpete laborantibus auxiliatur, exterius illitum: privatim prodest capite dolentibus fronti impositum, si tamen dolor a causa calida fuerit excitatus. Haec ex Mesue decerpsimus. [Psyllii vires ex Galeno.] Psyllii vires paucis perstrinxit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Psyllii semen admodum utile est, ex secundo refrigerantium ordine: in desiccando vero, et humectando medium quodammodo est, et symmetrum.

Cap. LXVI
Στρύχνος κηπαῖος SOLANUM HORTENSE

HORTENSE Solanum frutex est cibis idoneus, exilis, pusillus, multis concavus alis: folio nigro, maiore quam ocimi, et latiore: fructu rotundo, viridi, qui post maturitatem nigricat, aut fulvescit. herba innocentis gustus. Natura ei refrigerandi: quare folia ulceribus quae serpunt, et ignibus sacris, convenienter cum polline polentae illinuntur. aegilopia, capitisque dolores, trita et imposita per se sanant: aestuanti stomacho auxiliantur: parotidas cum sale detrita illitu discutiunt. Valet succus eius adversus ignem sacrum, atque ulcera quae serpunt, cum cerussa, rosaceo, et argenti spuma: ad aegilopas cum pane: infantium adustioni, quam syriasin vocant, cum rosaceo perfusus proficit: in collyriis, aquae vel ovi vicem exhibet, contra acutas fluxiones illitus: aurium dolori instillatus prodest. mensium abundantiam sistit in vellere subditus. Succus fulvo gallinarum cortalium fimo subactus, et linteo appositus, aegilopiis praesentaneo est remedio.

Cap. LXVII
Στρύχνος ἁλικάκαβος SOLANUM HALICACABUM

EST ET aliud Solanum, quod peculiari nomine halicacabon, aut physalida, id est vesicariam vocant, foliis antedicto similibus, verum latioribus: cuius caules,

65 - Psyllium ~ 66 - Solanum hortense ~ 67 - Solanum halicacabum