Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 475

67 - Solanum halicacabum ~ 68 - Solanum somniferum
69 - Solanum furiosum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

posteaquam adoleverunt, prona terram spectant: folliculis orbiculatis, vesiculis similibus, in quibus semen continet fulvum, rotundum, laeve, acinorum uvae figura: quo coronarii utuntur, corollis intexentes. Vim, usumque hortensis solani habet: verum cibis nequaquam expetitur. Regium morbum purgat, semine poto, et urinam pellit. Ex utraque herba succus extrahitur, qui siccatus in umbra reconditur, ad eadem valens.

Cap. LXVIII
Στρύχνος ὑπνωτικός SOLANUM SOMNIFERUM

SOLANUM somniferum, aliqui etiam halicacabon appellant, fruticat multis ramis, densis, caudicosis, fractu contumacibus, pinguium foliorum, cotoneaeque mali similium plenis: flore grandi, rubro: fructu in folliculis crocato: radice grandi, subrubro cortice vestita. nascitur in saxis, non procul a mari. Radicis cortex, in vino drachmae pondere potus, somnificam vim habet, opio mitiorem. Semen vehementer urinam cit. Corymbi duodecim hydropicis dantur: si quid numero adiiciatur, alienationem mentis faciunt. Remedio est aqua copiosa mulsa, potui data. Succus pastillis inseritur, et medicamentis, quae doloris levamentum praebent. decoctus in vino, si in ore contineatur, dentium doloribus auxiliatur. Radicis succus, cum melle illitus, oculorum hebetudines tollit.

Cap. LXIX
Στρύχνος μανικός SOLANUM FURIOSUM

SOLANUM manicon aliqui persion, alii thryon appellavere. Huic folium erucae simile, maius aliquanto, satis acantho, quem paederota vocant, accedens: caules a radice proceros emittit decem aut duodecim, ulnae altitudine adolescentes: caput in cacumine olivae figura, sed ut platani pilulae hirsutius, verum maius, latiusque: florem nigrum: postquam eo exuitur, racemus exit rotundus, niger, denis aut duodenis acinis constans, similibus hederae corymbis, ut uvae mollibus: radice firmatur candida, crassa, cava, cubitali. gignitur in montibus, vento perflatis, et plataneatis. Radix drachmae unius pondere pota ex vino, facit species vanas, imaginesque non iniucundas observari: sed duplicatus hic modus, ad tres usque dies mentis alienationem affert: quadruplicatus interimit. Remedio est aqua mulsa copiosius pota, et vomitione reiecta.

67 - Solanum halicacabum ~ 68 - Solanum somniferum
69 - Solanum furiosum