Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 476

69 - Solanum furiosum ~ 70 - Dorycnium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Solani generum consider.] E QUATUOR Solani generibus, quae hic a Dioscoride describuntur, etsi in commentariis, quos antea Italico sermone conscripsi, me duo tantum genera novisse prodiderim, hortense scilicet, et quod aliqui Halicacabum, alii Vesicariam vocant; hoc tamen anno tertium, quod Somniferum appellant, Pisis ad nos misit vir rei medicae eruditione clarus Lucas Ghinus Forocorneliensis: idque mihi plane omnibus notis legitimo respondere videtur. Verum quartum Solani genus, quod Manicum cognominant, hactenus me non vidisse fateor. Caeterum errant, mea quidem sententia, qui eam plantam, quam herbariorum vulgus Solatrum maius nominat, Veneti vero vulgo Herba bella donna, Solanum somnificum Dioscoridis esse existimant. Siquidem id fructum non profert in folliculis croceum, tametsi eius baccae largius sumptae interficiant, facto inexpugnabili somno, ut quandoque accidit pueris, qui discriminis ignari eas uvae vice devorantur. Unde quanvis hae plantae viribus convenire possint; facie tamen inter se maxime distant. [Fuchsii error.] Horum sententiae adstipulatus est Fuchsius medicus alioqui peritissimus, in suo magno de stirpium historia commentario. Sed cum in hoc se manifeste errasse deprehendisset, in suo postea parvo plantarum libro, hanc herbam in Mandragoras reposuit, eamque Mandragorae speciem voluit esse, quam Dioscorides Morion vocari tradit, lapsus, ni fallor, de uno in alterum errorem. Mandragora siquidem nomine Morion, folia fert mandragorae mari similia, dodrantali longitudine, terrae procumbentia, circa radicis summum. Id quod manifestum praebet indicium, hanc perpetuo caule viduam esse, quemadmodum caetera mandragorae genera. nam pediculi, quibus mandragorae fructus sustinentur, caules dici non possunt. Hinc itaque fit, ut plantam hanc, quae vulgo Bella donna vocatur, in nullo Mandragorae genere legitime referendam putem: cum haec folia emittat hortensi Solano maiora, palmi mensuram nunquam excedentia, minime candicantia, nec humi strata, sed in caulibus exeuntia, adnatis plurimis refertis, bicubitalibus, et ligni modo praeduris. Quinimo crediderim ego, hanc esse Solani quintam speciem, antiquis scriptoribus incompertam. Nam, quantum equidem longa experientia comperi, varia ac diversa Solani reperiuntur genera. [Solani historia ex Theophrasto.] Somnifici, et manici Solani meminit Theophrastus lib. IX. cap. XII. de plantarum historia, sic inquiens. Solanorum genera duo. Alterum somnificum, radice rubra, sanguinis modo, sed candida cum siccescit: fructu cocco rubriore: folio tithymalo simili, aut malo dulci, sed piloso, et parte ima magno. Huius corticem radicis tundentes admodum, et in vino meraculo madefacientes dant, atque ita dormire faciunt. Nascitur in rupibus, et faucibus, atque sepulchris. Alterum genus insanire facit. id alii Bryoron vocant, alii perisson. Constat radice candida, et longa ad cubitum, atque cava. Dabitur eius radicis drachmae pondus, si ut quis ludat, seque pulcherrimum putet, placuerit: at si magis insaniat vis, drachmis duabus opus est: sin autem nunquam insania solvi malueris, tres dabis: et quatuor, si interimendum sit. Habet folium erucae proximum, maius tamen: caulem longitudine fere quatuor cubitorum: caput gethyi, sed maius, atque pilosius: nec fructui platani absimile constat. [Vesicariae genus aliud.] Est et aliud Vesicariae genus, quod hac tempestate scenas, attegias, tuguria, et pergulas inumbrat: quinetiam aedium fenestras topiario opere contexit, et opacat. Constat haec foliis oblongis, per ambitum laciniatis: floribus candidis, e quibus vesiculae prodeunt, in quibus semen includitur album, pisi similitudine, in cuius medio veluti humani cordis effigies visitur, obsignata nigro colore. Nec sine ratione id a natura factum coniici potest, quod fortasse huiusce cordis nota nobis insinuet, hanc stirpem ad cordis affectus maxime praestare. quemadmodum et in Echio herba contra viperarum morsus celeberrima, semen viperinis capitibus simile procreavit. [Stramonia.] Refertur etiamnum inter Solani genera alia quaedam planta STRAMONIA multis vocata, adeo Solano similis, ut nil aliud, quam ipsum repraesentet, verum eius folia opium redolent. Flores, qui suavem lilii odorem spirant, gerit haec albos, aemulos convolvuli illius, qui compluribus rei herbariae imperitis Ligustrum falso dicitur. Fructus ei circunquaque spinosus, umbilicatusque, colore viridi. Folia solanum quadantenus referunt, maiora tamen. Quo factum est, ut quidam existimaverint, hanc viribus solano non dissimilibus praeditam esse. [Solanorum vires ex Gal.] Solani singulis generibus vires reddidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Solanum esculentum, quod in hortis nascitur, notum est omnibus, utunturque ad omnia ea, quae refrigerari, et adstringi postulant: potest enim haec duo ordine secundo. Caeterorum vero non esculentorum unum quidem nuncupatur Halicacabum, fructum habens rufum, acino uvae tum figura, tum magnitudine adsimilem: quo etiam ad coronas utuntur. Alterum autem fruticosum, [GR], hoc est, somnificum: et tertium est praeter haec, quod [GR], id est, furiosum appellitant. Halicacabum igitur in foliorum facultate hortensi solano simile est, fructum habens ciendae urinae idoneum: proinde multis compositis facultatibus, quae ad iecur, ad vesicam, et renes accommodantur, miscetur. Solani vero somnifici cortex radicis, si cum vino bibatur, somnum accersit drachmae pondere sumptus. Sed et ad caetera quoque papaveris succo persimilis est: nisi quod eousque imbecillior est, ut ipse tertii habeatur ordinis refrigerantium, cum hic in quarto sit constitutus. Huius solani semen urinam ciendi vim habet. Verum si plus duodecim corymbis hauseris, dementiam furiamque adsciscet. Porro quod reliquum est ex dictis Solanis, ad medicationes, quae intro in corpus adhibentur, inutile est. Nam si quatuor eius drachmae sumptae fuerint, mortem inferent: si pauciores insaniam. Uva certe innoxie sumitur: caeterum nec ipsa utile quid obtinet, Verum si foris corpori emplastri modo illinatur, ulcera maligna, et depascentia curat. Sed ad talia radicis cortex optimus est, desiccans secundo ordine iam completo, et tertio incipiente: refrigerans vero secundo incipiente.

Cap. LXX
Δορύκνιον – DORYCNIUM

DORYCNION Cratevas halicacabon, aut caleam vocant. frutex oleae nuper prodeunti similis. Nascitur in petris non procul a mari, ramis cubito minoribus: foliis oleae similibus colore, minusculis,

69 - Solanum furiosum ~ 70 - Dorycnium