Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 483

75 - Taxus ~ 76 - Apocynum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Taxi consideratio.] NASCITUR Taxus frequens in Ananiae vallis montibus, saxosis ac praeruptis locis, inter abietes, et piceas, quibus folio, ac forma non longe dissimilis visitur: quanquam haec illarum proceritatem non nisi rarissime aequet. Baccas fert rubentes, agrifolii modo, dulces, vinosasque: quas quandoque mandentes tum pastores, tum qui in sylvis arbores caedunt, statim in febres incidunt, et dysentericis fiunt, sanguine et spiritibus inde admodum inflammatis. Ligni materies, quod rufescat, quam plurimis intercursantibus venis, incorruptaque sit, lignariis fabris maxime expetitur, et plurimi fit, praesertim concinnandis mensis, et hastis, telisque conficiendis. Quamobrem Germani huius arboris asseres ad sua construenda hypocausta non exigua sibi comparant pecunia. [Taxi historia ex Theophr.] Taxi meminit Theophrastus lib. III. cap. X. de plant. histor. sic inquiens. Taxus quoque genere simplex, procera, auctu insignis, similisque abieti, nisi quod non pariter excelsa, magisque alis sinuata est: folio quoque abieti similis, sed pinguior, molliorique ligno. Quae in Arcadia nascitur, nigro ligno, aut puniceo constat: quae autem in Ida, flavo admodum, et cedro simili. propter quod vendentes fraudare dicuntur, tanquam cedrum venundent. Totum enim cor esse, cortice detracto: corticem similem cedro habere tum scabritia, tum colore: radices breves, graciles, per summaque cespitum. rara haec circa Idam. At in Macedonia, Arcadiaque vel fructum abunde proferre, rotundum, faba paulo maiorem, colore rufum, tactu mollem. Aiunt, quod si iumenta folia comederint, emoriuntur: si ruminantia, nihil patiuntur. Fructus et ab aliquibus hominibus manditur, suavisque est, atque innoxius. hactenus Theophrastus. Cuius sententiae illud obstare videtur, quod nostra Taxus fructum ferat non innoxium, ut ipse ait, sed noxium, ut supra diximus. [Ex Plinio.] Taxi Plinius quoque meminit lib. XVI. cap. X. ubi de ea ita scribit. Abieti, et piceae similis etiamnum aspectu est Taxus, minus virens, gracilisque, et tristis, ac dira, nullo succo, ex omnibus sola baccifera. Mas noxio fructu: lethale quippe baccis, in Hispania praecipue, venenum inest. Vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia factis mortifera fuisse compertum est. Hanc Sestius smilacem a Graecis vocari dixit: et esse in Arcadia tam praesentis veneni, ut si qui dormiant sub ea, cibumque capiant, moriantur. Sunt qui et taxica hinc dicant venena, quae nunc toxica dicimus, quibus sagittae tingantur. Repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus adigatur. haec Plinius. Foliorum fumo mures necantur. Taxi praeterea nocumenta tradidit Dioscorides libro sexto, ubi de noxiis medicamentis pertractat. quo cum perventum fuerit, de iis diffusius nobis disserendum erit. [Taxi vires ex Galeno.] Taxi vires quam paucis reddidit Galenus libro VIII. simplicium medic. sic inquiens. Smilax, aut taxus arbor est venenosae facultatis.

Cap. LXXVI
Ἀπόκυνον APOCYNUM

APOCYNON, sive cynocrambe, brassica canina, frutex est longis viticulis constans, male olentibus, lentis, vitiliumque modo obsequiosis, fractu fere invictis: folio hederae, molliore tamen, et per extremum acutiore, lento, gravi odore: id luteo succo turget. Siliquae ceu fabarum, folliculari specie, digiti longitudine protenduntur: semine intus duro, parvo, nigro. Folia cum adipe panes coacta, canes, lupos, vulpes, et pantheras enecant, in cibo data, et protinus eorum coxendices resolvunt.

75 - Taxus ~ 76 - Apocynum