Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 482
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
montibus, quod etiam mus iste Napellus Moysi ab Avicenna dicatur, quoniam iisdem contra Napelli venenum polleat viribus, quibus et eiusdem nominis planta. Haec fortassis fusius, quam decebat, persecuti sumus. Sed tamen eo consilio id libenter fecimus, primum ut quantum per nos fieri posset, Avicenna a calumnia vindicaretur. Deinde ut ingenue dicerem quod de iis omnibus sentio, qui optimos etiam quousque authores, praesertim Arabas, lacerant ac discerpunt, quorum plerisque magna est habenda gratia: tantum abest ut eos odio perpetuo prosequi debeant. Verum cur id faciant, non video, nisi quod tutum sit in mortuos invehi, quando hodie pauci sint, qui eos tueri velint. Caeterum existimarunt Manardus Ferrariensis, et Leonicenus, quod Napellus, et Toxicum Graecis vocatum inter se differant. Sed quantum et isti viri gravissimi aberraverint, inferius libro sexto in toxici mentione latius ostendemus. [Aconiti vires ex Galeno.] Aconitorum vires tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Aconitum pardalianches putrefaciendi facultatem obtinet, et lethale est. Itaque in cibo potuque fugiendum: attamen ad putrefaciendum externas corporis partes, aut circa sedem idoneum est. Herbae vero radix ad haec utilis est. Quod autem Lycoctonon vocatur, similem alteri facultatem habet, sed peculiariter lupos, sicut illud pardos, interficere consuevit.
Cap. LXXIIII
Κώνειον
– CICUTA
CICUTA caulem edit geniculatum, ut foeniculi, grandem: folia ferulae, angustiora, gravi odoratu: rami, mox umbella in summo prodeunt: flores quoque albicantes, et semen aniso candidius: radice non alta, concava. Cicutae lethale venenum inest, suaque vi refrigeratoria necat. Remedio est vini meraculi potus. Succus exprimitur contusis cacuminibus, priusquam semina, et comae siccescant, qui sole densatur in pastillos. Multus ad medendi rationem usus est aridi: commode miscetur collyriis, quae levandi doloris gratia temperantur: ignes sacros, et ulcera quae serpunt, illitu restinguit. Herba cum coma trita, et testibus circumlita, libidinum imaginationes in somno compescit, sed genitale resolvit. lac puerperarum mammis apposita extinguit: in virginitate mammas coercet, et increscere non patitur. pueris praestat, ut eorum testiculi cibum non sentientes intabescant. Efficacissima vis Creticae, Megarensi, mox Attica, et in Chio, et Cilicia nascenti.
[Cicutae consideratio.] CICUTA vulgaris notitiae est planta, utpote quae plerunque prope urbium, et oppidorum moenia proveniat, ferulae adsimilis, odore tamen admodum gravi. Maxima vis Cicutae, ut Plinius refert, quae nascitur in terra Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae. In Graecia vero Megaricae, deinde Atticae. Caeterum in Italia constat Cicutam non adeo exitialem esse. Eam in Hetruria si asini depascantur, profundissimo somno, et torpore capiuntur, ita ut non tantum stupidi, sed plane mortui videantur. Id quod aliquando rusticos huius rei ignaros fefellit: nam dum asinis, quos mortuos credebant, pellem ad usum detraherent, accidit mirum, quod in medio fere operis asini experrecti sunt, non sine magno excoriantum terrore, atque ingenti spectantium risu. [Cicutae vires ex Galeno.] Cicutae breviter meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, ubi tantum omnibus notum esse scribit, quod ea extreme refrigerantis sit facultatis. Et in libro quod animi mores corporis temperaturam sequantur, Cicutae potu illam fieri amentiam tradidit, quam a Cicuta ipsa Graeci conion appellant. Hoc nobis contigit videre, ut latius libro sexto explicabimus, in quibusdam, qui imprudenter Cicutae radices pastinacae vice decoctas comederant.
Cap. LXXV
Σμίλαξ
– TAXUS
SMILAX a Graecis, taxus a Latinis appellatur, arbor abietis magnitudine, et foliorum eiusdem figura. in Italia, et Narbonensi Gallia Hispaniae contermina nascens. Aviculae quae Italicae taxi baccas devorant, denigrantur: et qui ederint easdem homines, alvi profluvio corripiuntur. Narbonae tam praesentis est veneni, ut si dormiant sub ea, aut in eius umbra subsideant, laedantur, et saepenumero moriantur. quare de taxo haec traduntur, ut ab ea caveamus.