Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 490

84 - Sedum maius ~ 85 - Sedum minus ~ 86 - Sedi genus tertium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXXIIII
Ἀείζωον μέγα SEDUM MAIUS

SEMPERVIVUM magnum ideo nominatur, quoniam perpetuo folia vireant. cuius caules cubiti altitudinem implent, interdum excedunt, pingues, crassitudine pollicari, virentes, characiae tithymali modo insecti: folia pinguia, carnosa, longitudine pollicari, in cacumine linguae similia, alia in terram convexa, alia in capite stantia invicem, ita ut ambitu effigiem imitentur oculi. nascitur in montibus, et testaceis: supra domicilia etiam seritur. Eius vis refrigerare, et adstringere. Medentur igni sacro, nomis, ulceribus quae serpunt, oculorum inflammationibus, ambustis igni, podagris per se, et cum polenta illita folia. Succus capiti in doloribus, cum polenta, aut rosaceo perfunditur: datur in potu contra falangiorum ictus, dysenteriam, alvique profluvia: teretes tineas potus in vino excutit: subditus in vellere, mulierum abundantiam sistit. Succus oculorum lippitudinibus, sanguinis vitio conceptis, inungitur.

Cap. LXXXV
Ἀείζωον μικρόν SEDUM MINUS

SEMPERVIVUM parvum in petris, parietinis, et maceriis, necnon scrobibus opacis nascitur, caulibus ab una radice multis, tenuibus, crebro foliatis: exilibus foliis, rotundis, pinguibus, mucronatis: caule a medio emicante, palmum alto, umbellam, herbidosque flores, et tenues gerente. Folia eisdem cum priore viribus praedita sunt.

Cap. LXXXVI
Ἀείζωον εἶδος τρίτον SEDI GENUS TERTIUM

TERTIUM videtur sempervivi genus, quam aliqui andrachnen agriam, aut telephion vocaverunt, Romani illecebram, pusillis, crassioribusque foliis, hirsutis, portulacae proximis. nascitur in saxis. Vis ei excalfactoria, acris, exulcerans. illita cum axungia strumas discutit.

84 - Sedum maius ~ 85 - Sedum minus ~ 86 - Sedi genus tertium