Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 491

86 - Sedi genus tertium ~ 87 - Umbilicus Veneris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Sedi genera, et consider.] EX TRIBUS Sedi, sive sempervivi generibus, quae hoc loco a Dioscoride pinguntur, primum, et alterum omnibus nota sunt. Utrunque officinae Sempervivum appellant, addita maioris, et minoris differentia. quanvis non desint, qui minus Vermicularem, Crassulamque herbam vocent. Minoris duo visuntur genera. Alterum, cuius Dioscorides meminit, foliis crassioribus, longioribus, rarioribusque, facie nucleis pineis a putaminibus repurgatis similibus, unde quibusdam vulgo etiam Pignola dicitur. Caules fert tenues, pluresque, in quorum cacumine flores exeunt herbacei, seu subcandidi, umbellae divulsae modo. Alterum foliis brevioribus, angustioribus, copiosioribusque: floribus melinis, eodem ordine prodeuntibus. Hoc marem, illud foeminam recentiorum quidam existimant. At tertium, quod mihi iandiu incompertum extitit, cum usqueadeo excalfaciat, ut carnem exulceret impositum, a caeteris longe facultatibus dissidet. Huius varia in Dioscoridis codicibus legitur historia: caeterum nos Aldinum exemplar secuti, hinc ea abdicavimus, quae adulterina censentur. Nec desunt qui crediderint, tertium hoc Dioscoridi esse spurium, quod duorum tantum meminerit Galenus. Veruntamen e Pisis hoc anno tertium Sedi genus, gustu sane acerrimo, adeo ut linguam exulceret, ad me misit Lucas Ghinus Forocorneliensis medicus rei herbariae peritissimus. qui illi plantae haec verba subiecerat, quae hic referam eius humanitate fretus. Visitur, inquit, in viridario Illustrissimi Ducis Florentiae quoddam tenuissimi Sedi genus, gustu nil minus acerrimo, quam ranunculi omne genus. quod etiam in antiquis aedificiorum parietibus, et saxorum rimis provenire conspexi. Hoc, meo iudicio, tertium est sedum. Sed cum Dioscoridis verba hoc loco obscura sane, et intellectu difficilia habeantur, iandiu una cum aliis plerisque, qui hac simplicium facultate maxime delectantur, plurimum laboris impendi, ut tertium Sedum consequi possem, cui folia inessent hirsuta, et facie portulacae similia. Caeterum cum postea attentius, diligentiusque Dioscoridis verba perpenderem, sic Latine sonare videntur. Est et tertium sedi genus, quod portulacae respectu, folia edit pinguiora, densioraque, etc. Quibus cum hunc dederim sensum, qui, mea sententia, propiam Dioscoridis mentem explicat, tertium hoc sedum facile mihi sese obtulit cognoscendum, ut omnibus quoque idipsum evenire haudquaquam dubitaverim, qui Graecam dictionem [GR] densa, non hirsuta exposuerint, interpretatique fuerint [GR] ad folia portulacae collata. Nam huiusce tertii sedi folia, portulacae foliis comparata, iis densiora, crassioraque facile cernuntur. Hactenus amicus ille. Cuius certe sententiae non possum non adstipulari. quippe quae doctissimis rationibus nitatur, et ipse sit apud me gravis testis. Sempervivi mentionem fecit Theophrastus libro XVII. cap. XIIII. de plantarum historia, sic inquiens. Sempervivo datum a natura est, quod humidum, virideque semper durare valeat. Folio carnoso, laevi, atque oblongo id constat. Planis parietinis nascitur, necnon et in tegulis, cum terrae confluvium quoddam arenaceum factum est. haec Theophrastus. [Sedi vires ex Galeno.] Sedi vires descripsit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. {Aezoon} <Aeizoon> utrunque, tum maius, tum minus, desiccat quidem leviter, quandoquidem et mediocriter adstringit, omnis alterius vehementis qualitatis expers: quare in eo plus caeteris abundat essentia aquea. Caetrum non mediocriter refrigerat: est enim ex tertio ordine, et recessu refrigerantium. Hinc etiam ad erysipelata, et herpetas, et phlegmonas a fluxione natas accommodatur.

Cap. LXXXVII
Κοτυληδών UMBILICUS VENERIS

COTYLEDON, sive umbilicus Veneris, folio est in acetabuli formam tornato, inevidenter concavo, brevi in medio cauliculo, in quo semen inest: radice olivae modo rotunda. Succus cum vino circumlitus, instillatusve contecta genitalia nudat: inflammationibus, sacris ignibus, strumis, pernionibus, illitu auxiliatur: stomachi ardorem refrigerat. Folia cum radice comesa, calculos frangunt, urinam cient: hydropicis ex melle dantur. Herba utuntur ad amatoria.

86 - Sedi genus tertium ~ 87 - Umbilicus Veneris