Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 498

98 - Stratiotes millefolium ~ 99 - Verbascum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XCVIII
Στρατιότης χιλιόφυλλος STRATIOTES MILLEFOLIUM

STRATIOTES millefolium exiguus frutex, palmi altitudine, aut amplius assurgit: foliis avium pulli pennas imitantibus, brevi admodum, dissectoque foliorum exortu. Folia sylvestre cuminum simulant, praesertim brevitate, atque scabritia, breviora paulo: densiore umbella, et candidos. Nascitur in asperis agris, praecipue circa semitas. Eximii usus ad ulcera vetera, recentiaque, profluentem sanguinem, et fistulas.

[Stratiotae millefoliae consideratio.] STRATIOTES in hunc usque diem Millefolii cognomen retinet. Planta est officinis notissima, in incultis proveniens, in pratis, et circa semitas, lignosi caulibus, dodrante maioribus, pluribus ab una radice prodeuntibus, quibus folia insunt avium novellarum pennis similia, sylvestrique cumino aemula. Flores eius densiore umbella sustinentur, candidi, etsi nonnunquam in purpura rubescant. Ex his utique notis palam est, communis usus Millefolium nil aliud dici posse, quam Stratioten, de quo hic agitur, non autem, ut Brasavolus existimat, Myriophyllum infra a Dioscoride descriptum. Siquidem Myriophyllum caulis est tener, singularis, unica nixus radice: foliis plurimis, laevibus, foeniculo similibus. Quae sane omnia, ni fallor, apertissime ostendunt, Brasavolum hac in re hallucinatum esse. [Stratiotae vires ex Gal.] Stratioten hunc, et superiorem perstrinxit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, ubi de utriusque viribus ita disserit. Stratiotes aquaticus quidem humida, et frigida facultate est: terrestris vero nonnihil habet adstrictionis: proinde sane, et ulcera glutinare potest, et ulceribus esse utilis. Sunt qui eo et ad sanguinis eruptiones utantur, et ad fistulas.

Cap. XCIX
Φλόμος VERBASCUM

VERBASCUM differentias summas habet duas, hoc nigrum, illud album: in quo mas, et foemina intelligitur. Foeminae igitur folia sunt brassicae, pilosiora multo, et latiora, candida: caulis albus, cubitalis, aut amplior, subhirsutus: flores albi, aut ex luteo pallescentes: semen nigrum: radix longa, gustu acerba, crassitudine digiti. nascitur in campestribus. Verbascum, qui mas appellatur, oblongius, albis foliis, et angustioribus, tenuiori caule. Sed nigrum prorsus albo simile esset, nisi nigriore, latioreque constaret folio. Sylvestre folia fert salviae: altas virgas, et

98 - Stratiotes millefolium ~ 99 - Verbascum