Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 497

95 - Fucus marinus ~ 96 - Potamogeton ~ 97 - Stratiotes

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Fuci marini hist. ex Plin.] DE FUCO marino locutus est Plinius libro XIII. capite XXIII. ubi ita scriptum reliquit. Nascuntur in mari frutices, arboresque, minores in nostro. Rubrum enim, et totus orientis Oceanus refertus est sylvis. Non habet lingua alia nomen quod Graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum magis vocabulum intelligitur: hic autem est frutex. Et libro XXVI. cap. X. Tria, inquit, Phyci thalassii, id est, Fuci marini genera, latum, et alterum longius, quadantenus rubens: tertium crispis foliis, quo in Creta vestes tinguntur. hactenus Plinius. Caeterum cum Fuci genera mihi plane incomperta sint, quid de iis dicam non habeo. Non tamen deest suspicio, quin Fucus marinus si Alga non est, in eius saltem genere recenseri possit et debeat: nam Theodorus in Theophrasto non aliter Fucum marinum interpretatur, quam algae nomine. Adde quod et Plinius aliis in locis Fucum marinum algam maris aliquando vocavit,ut etiam adnotavit Marcellus. Sed non ob hoc existimaverim, Fucum marinum eam vulgarem esse algam, in qua Veneti vasa vitrea recondunt, ne inter vehendum collidantur, et confrigantur. Quod praeterea Fucus marinus alga esse possit, illud argumento sit, quod nullum aliud, quod sciam, apud Latinos nomen invenerit. Algae species est, quae et Ulva dicitur, hoc tantum inter se differentes, quod haec palustris, lacustris, fluviatilisque sit: illa vero tantum in mari proveniat. Quod discrimen illo vulgari versiculo indicatur.
            Alga venit pelago, sed nascitur ulva palude.
Unde etiam Virgilius libro sexto Aeneidis ita cecinit.
           
Tandem trans fluvium incolumes, vatemque virumque,
            Informi limo, glaucaque exponit in ulua.                             
Et libro secundo eiusdem.
            Limosoque lacu per noctem obscurus in ulua Delitui.
[Fuci marini vires ex Gal.] Fuci marini mentionem fecit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis.
Phycos humens etiamnum, et virens ex mari exemptus desiccat, et refrigerat ordine secundo: habet enim quiddam modice acerbum.

Cap. XCVI
Ποταμογείτων POTAMOGETON

POTAMOGETON, folium betae simile, hirsutum, paululum supereminens extra aquam. Refrigerat, et inspissat: pruriginibus utile, et contra veterum ulcerum nomas. Nomen ex eo inditum est, quod palustribus, et aquosis enascatur.

[Potamogetonis consid.] POTAMOGETON lacubus, et paludibus innasci amat, ubi foliis betae proximis, super aquam expansis in compluribus locis emicare invenitur. Hanc herbam nos saepe vidimus, et legimus, privatim in lacubus quibusdam in Ananiensium agro, quam ibi una cum nymphaea aquis supernatantem deprehendimus. [Vires ex Gal.] Potamogeton, ut testatur Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, adstringit, et refrigerat similiter polygono, sed essentia eius crassior, quam polygoni est.

Cap. XCVII
Στρατιώτης STRATIOTES

STRATIOTES in aquis nascens, iisdem supernatat, et sine radice vivit: unde cognomentum traxit. Herba sempervivo similis, ni maiora haberet folia. Quae refrigerant: sanguinem, qui defluit a renibus, pota sistunt: vulnera, quae inflammationem minantur, intumescere non sinunt: ignibus sacris, et tumoribus ex aceto illinuntur.

NON EST profecto quod miremur, si Stratiotes in Italia non provenit. Quandoquidem ea, ut lib. XXIIII. capite XVIII. Plinius testatum reliquit, est in Aegypto tantum, et inundatione Nili nascitur, aizoo similis, ni maiora haberet folia.

95 - Fucus marinus ~ 96 - Potamogeton ~ 97 - Stratiotes