Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 501

99 - Verbascum ~ 100 - Aethiopis ~ 101 - Arction ~ 102 - Personata

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quidam colluunt. Attamen folia digerendi vim habent: sic et aliarum folia, et maxime eius, quae aureos flores obtinet: quae etiam capillos rufant. Omnium enim folia desiccandi, et digerendi moderate possident.

Cap. C
Αἰθιοπίς AETHIOPIS

AETHIOPIS folia habet verbasco similia, perquam hirsuta, densaque, in orbem circa radicem imam redacta: caulem quadrangulum, + scabrum, similem apiastro, aut arctio, multis concavum alis: semen ervi magnitudine, geminum, in uno conceptaculo: radices ab eodem cespite numerosas, longas, plenas, glutinosas gustu: quae siccae nigrescunt, duranturque, ut cornua possint videri. Plurima nascitur in Ida monte Troadis, et in Messenia. Auxiliatur purulentis excreationibus, ischiadicis, pleuriticis, arteriae scabritiis, decocta radix, et pota: quin et cum melle, eclegmatis vicem praebet.

 [Aethiopidis consideratio.] TAMETSI iampridem existimaverim, Aethiopidem herbam in Aethiopia, et Ida Troadis tantum nasci, quod eam inibi plurimam gigni testentur Dioscorides, et Plinius; hoc tamen anno legitima, ni fallor, Aethiopis ad me allata est Patavio ab erudito iuveni medico Ioanne Odorico Melchiorio Tridentino, quam, nulla prorsus reclamante nota, Aethiopidem referre deprehendi, ut eius pictura, quam hic damus, pulchre demonstrat. [Aethiopidis vires ex Pau.] Aethiopidis non reperio meminisse Galenum in simplicium medicamentorum censu. quanquam eam memoriae prodidit Paulus libro VII. ubi non plures de hac herba vires tradit, quam quae Dioscoridi acceptae referri possunt, cum ita scribat. Aethiopis similia verbasco habet folia. Radicis decoctum potum auxiliatur ischiadicis, pleuriticis, et sanguinem reiicientibus: arteriae etiam asperitates cum melle lenit.
 
+ Hoc loco in vulgatis Graecis codicibus legitur [GR], hoc est, crassum. Quam vocem interpres Plinium forte, ut solet, secutus omisit. Sed cur nos eam non adiecerimus, fecit Oribasius, quem in hoc Plinio adstipulari invenimus.

Cap. CI
Ἄρκτιον ARCTION

ARCTION, aliqui potius Arcturon vocant, similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora, et rotundiora sunt: caule longo, molli: semine cumini, parvo: radice tenera, alba, dulcique. Decocta cum semine radix in vino, dentium dolorem mulcet, si contineatur ore decoctum: ambusta, pernionesque foventur eodem: bibitur adversus coxendicum dolores, et stranguriam e vino.

[Arctii consideratio.] CREDIDIT Ruellius, Arction eam esse plantam, quae et secus vias, et in scrobium marginibus nascitur, quamque officinarum vulgus Lappam minorem appellat. [Ruellii error.] Sed Ruellius in hoc haud dubie, meo quidem iudicio, fallitur, neque audiendus est. Siquidem, ut diligenter notas expedentibus perspicuum fiet, Lappa minor aliud profecto non est, quam xanthium inferius a Dioscoride repraesentatum. Etenim Lappa minor folio verbasci, eoque hirsutiore non visitur: neque caulem profert longum, et mollem: quin nec semen cumino simile, neque radicem teneram, ac dulcem. Ex quibus sane notis repugnantibus Ruellii opinio evidentissime refellitur. Nullam equidem hactenus herbam reperi, ac vidi, quae Arctium legitime referat. [Arctii vires ex Galeno.] Huius meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi de eo ita scriptum reliquit. Arction illud, quod verbasco est simile, radice tenera, candida, dulci: caule oblongo, et molli: semine cymino simili, facultatis est admodum tenuium partium, et ob id exiccantis, extergentisque, tamen modice. Quamobrem radix, ac semen eius cocta cum vino, quadantenus dolores dentium mitigant. Porro ambusta, et chimethla, non horum modo decoctum perfusum, sed et caules teneriores sanare possunt.

Cap. CII
Ἄρκειον PERSONATA

PERSONATA folia habet cucurbitae, maiora tamen, hirsutiora, nigriora, et crassiora: caulem albicantem, quanquam et interdum vidua caule reperiatur: radice intus candida, foris nigra. Haec drachmae unius pondere pota cum pineis nucibus, purulenta, et cruenta extussientibus

99 - Verbascum ~ 100 - Aethiopis ~ 101 - Arction ~ 102 - Personata