Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 502

102 - Personata ~ 103 - Petasites

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

auxiliatur: trita dolores a contorsionibus artuum contractos, illitu sedat. Folia utiliter antiquis ulceribus illinuntur.

[Personatae consideratio.] PERSONATAM, Plinio libro XXV. cap. IX. teste, quidam Arcion vocant, cuius folio nullum est latius, grandes lappas ferentem. Ex quibus Plinii verbis planum fit, Personatam eam nimirum plantam repraesentare, quam officinae vulgo Lappam maiorem vocant, quod huic folia insint herbarum omnium maxima, longeque cucurbitina excedentia: quodque haec lappas grandiores ferat. Huius altera habetur species, quae quidem foliis cucurbitas magis aemulatur, iis tamen maioribus, in riguis, et scrobium marginibus proveniens, caule interdum vidua, non tamen perpetuo, quoniam veris initio et caulem, et flores profert, licet iis subinde confestim exuatur. Ex huius foliis nostrates rustici pileos sibi conficiunt, quibus a solis radiis se tuentur, dum Sirio ardente segetem vel metunt, vel triturant. Huius item meminit Plinius loco citato, ubi eam non quidem Personatam, sed Persolatam appellat, sic scribens. Persolatam, quam nemo ignorat, Graeci vero Arcion vocant. Folia habet maiora etiam cucurbitis, et hirsutiora, nigrioraque, et crassiora: radicem albam, et grandem. Haec Plinius de Persolata. Ex cuius notis facile cognosci potest, Plinium hic secundum Personatae genus descripsisse. [Plinii tutela.] Quo fit, ut maxime redarguendum putem Leonicenum, utpote qui Plinium in hoc perperam damnaverit, asserens non nisi unum Personatae genus reperiri. [Fuchsii error.] Fuchsius, et recentiorum nonnulli non dubitant, quin hoc Personata genus sit Petasites. Sed omnes, pace eruditorum dixerim, in errore versantur, ut proxima commentatione liquebit. [Brasavoli hallucinatio.] Caeterum Brasavolus in suo simplicium examine Lappam credidit esse Dioscoridis Aparinen, in hoc evidentius hallucinatus, quam ut eius error explodi debeat; ut etiam ii diiudicare poterunt, qui in re herbaria etiam mediocriter versati fuerint. [Personatae vires ex Gal.] De Personata sub alterius Arctii nomine disseruit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, his verbis. Alterum vero Arctium, quod Prosopida vocant, cuiusque folia cucurbitae simillima sunt, nisi quatenus tum maiora, tum duriora, discutit ?????? et desiccat, sed et adstringit mediocriter. Quamobrem folia eius veteribus ulceribus mederi possunt.

Cap. CIII
Πετασίτης PETASITES

PETASITES pediculus est cubito maior, crassitudine pollicis, a quo praegrande folium, galeri modo amplum, ceu fungus dependet. Contra phagedaenas, et ulcera quae cacoethe vocantur, efficaciter illinitur.

[Petasitis consideratio. Ruellii, et Fuchsii opinio.] QUANQUAM scribit Ruellius, nasci Petasiten in Gallia; non tamen video, quomodo quis recte eius sententiae subscribere possit ac debeat. Quandoquidem is Persolatam, de qua superiori capite disseruimus, pro Petasite sumpsisse videtur, quam etiam ipsum forte secutus Fuchsius pro eadem depinxit. Sed quoniam Petasites pediculum fundit cubito proceriorem, a quo amplum folium, galeri figura, tanquam fungus, dependet, cui folium huius Persolatae, vel Arctii generis minime respondere deprehenditur; hinc fit, ut horum alioqui doctissimorum virorum sententiam improbandam esse existimem. Nobis hactenus veram Petasiten non licuit invenire. Atque adeo mea sententia est, quod haec non nascatur in Italia, argumento, quod tam grande folium tandiu nunquam latere potuisset. [Vires ex Galeno.] Petasiti vires paucis reddidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Petasites ex tertio est ordine desiccantium. Quamobrem ad maligna, quae cacoethe vocantur, et phagedaenica ulcera, ea utuntur.

102 - Personata ~ 103 - Petasites