Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 504

105 - Fumaria ~ 106 - Lotus urbana ~ 107 - Lotus sylvestris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

inter mitiora, innocentioraque recensetur medicamenta, quibus deiectoria vis inest. verum nimia huius herbae copia facit, ut eius quoque auctoritas et pretium plurimum diminuatur. Haec non modo alvum solvit; sed et viscera roborat, contrahitque distentos eorum villos. Omni prorsus noxa caret: quo fit, ut haurientibus nullum inferat incommodum. Roboratur deiectoria eius facultas, quod non admodum sit valentior, additis myrobalanis, sena, caprino sero, infectorio cocco, aut uvis passis. Praestat quae virentior, foliis extensis, non sane crispis, et quae violaceo sit flore. Colligi debet verno tempore, et ex eo succus exprimi. Sunt qui hanc in universum temperamento frigidam dixerint. Sed aberrarunt, quoniam in ipsa foliorum superficie reperitur et caliditas, quae tamen eius frigiditatem non superat. Siccat praeterea ordine secundo, sed semen calidum est. Deprehenditur sane eius caliditas ex amaritudine, et acredinis parte quadam modica, quae gustu percipiuntur. Quapropter attenuat, penetrat, obstructiones aperit, ac deiectoriae est facultatis. Sicuti frigiditatis, et acerbae qualitatis adminiculo cohibet, aggregat, et roborat. Alvum facile deiicit, bilem trahit, et adustos humores. Eius vis non modo ad hepar; sed et ad venas diffunditur. Quamobrem sanguinem expurgat, omnibusque incommodis medetur a bile, aut exustis humoribus provenientibus. Proinde elephantiasi medetur, adversus carcinomata efficax est: lichenas, et alia cutis vitia mirifice emendat: quin et omnibus morbis auxiliatur, qui ex viscerum infarctu originem ducunt. Roborat Fumaria ventriculum, iecur, et caetera interna viscera, biliosasque finit febres, quemadmodum et eas, quae ex vasorum obstructione excitantur. [Fumariae vires ex Gal.] Fumariae meminit Galenus libro VII. de simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus disserit his verbis. Capnos, hoc est, Fumaria acris simul, et amarae qualitatis est particeps, nec tamen plane expers est acerbae. Quamobrem urinam biliosam multam provocat, sanatque iecinoris obstructiones, et debilitates. Succus eius oculorum aciem acuit, non paulum trahens lacrymarum, velut ipse fumus: nam hinc ei appellatio indita. Plebeius quidam ea uti solebat ad stomachum roborandum, unaque ventrem lubricandum. Siquidem herbam primum desiccatam condebat: porro cum uti volebat, subductionis quidem gratia, melicrato inspergebat: at roborare volens stomachum, vino nimirum diluto.

Cap. CVI
Λοτός ἥμερος LOTUS URBANA

LOTUM urbanam alii trifolium vocant. nascitur in hortis. Extractus succus, addito melle, oculorum argema, nubeculas, caeterasque caligines discutit.

Cap. CVII
Λοτός ἄγριος LOTUS SYLVESTRIS

SYLVESTRIS Lotus, quam trifolium minus appellant, plurimum in Libya gignitur, caule bicubitali, et saepe maiore, alis multis: foliis trifolii pratensis: semine foeni graeci, multo minore,

105 - Fumaria ~ 106 - Lotus urbana ~ 107 - Lotus sylvestris