Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 503

104 - Epipactis ~ 105 - Fumaria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CIIII
Ἐπιπακτίς EPIPACTIS

EPIPACTIS ab aliis elleborine, parva herba, exiguis foliis. Iocineris vitiis utilis, et contra venena pota.

[Epipactidis consider.] EPIPACTIDA adeo paucis perstrinxerunt Dioscorides, ac caeteri, qui ante et post ipsum de plantarum historia scripserunt, ut difficile admodum sit decernere, quaenam planta sit haec in Italia, ubi fortasse ea non provenit. Nam, ut Plinius lib. XIII. cap. XX. commemorat, Epipactis in Asia, et Graecia nascitur. Verum enimvero si Epipactis Elleborine ex eo dicta est, quod cum elleboro nigro similitudinem habeat, eam equidem inibi frequens quaedam parva herba reperitur, cuius hic figuram damus, quae foliis, floribus, et radicibus elleborum nigrum repraesentat. Epactidis inter simplicia, quod invenerim, non meminit Galenus. Sed Paulus idem quod Dioscorides, de eius viribus tradidit.

Cap. CV
Καπνός FUMARIA

FUMARIA fruticosa herbula est, praetenera, coriandro similis: foliis candidioribus, undique numerosis, cineracei coloris: flore purpureo. Huius succus acris est: claritatem facit oculis, delacrymationemque: unde nomen traxit. Illitus cum gummi, evulsas palpebras renasci prohibet. Commanducata herba biliosam urinam trahit.

[Fumariae consideratio.] FUMARIA, herba vulgaris admodum notitiae, officinis passim vocatur Fumus terrae. Fumariae vero nomen sibi ascivit, quod eius succo oculis immisso, quibus mirifice claritatem conciliat, lacrymas, quemadmodum et fumus, cieat. Debet haec Mauritanis longe magis, quam Graecis, quod illi eam pluribus commendaverint viribus, nec eis quidem contemnendis, ut Serapionem, Avicennam, et Mesuem legentibus facile patebit. [Fumariae genera ex Plin.] Fumariae Plinio duo traduntur genera libro XXV. capite XIII. ita scriptum reliquit. Capnos prima, quam pedes gallinaceos vocant, nascens in parietinis, et sepibus, ramis tenuissimis, sparsisque, flore purpureo, viridis, succo caliginem discutit: itaque in medicamenta oculorum additur. Similis et nomine, et effectu alia est Capnos fruticosa, praetenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore purpureo. Nascitur in hortis, et segetibus hordeaceis. Claritatem facit inunctis oculis, delacrymationemque, ceu fumus, unde nomen accepit. Eadem evulsas palpebras renasci prohibet. haec Plinius. Caeterum quaenam altera sit Capnos, quae etiam ab Aetio describitur, superius libro tertio de Aristolochia, et Pistolochia disserentes latius explicavimus. Eo igitur illos remittamus, qui plura de altero fumariae genere scire desiderant. Porro in nothis, et Dioscoridi adscriptis simplicium nomenclaturis reperio Capnon quibusdam Cordalyon appellari. Unde factum est, ut in suspicionem venerim, an de Capno intellexerit Galenus libro XI. simplicium medicament. ubi de galerita scribens, quae Graecis corydos dicitur Corydalios herbae meminit, sic inquiens. Adieci haec sermoni, quod vellem clare hoc animal, nempe galeritam, manifestare, quos ferat in capite pilos erectos: quandoquidem expertus sum eius adversus colicos utilitatem, velimque qui ipsum non norunt, iis bene monstratum. Nam et ipsa Corydalis appellata herba colicis convenit. Et hoc quoque tibi obiter sit notatum. hactenus Galenus. [Fumariae vires ex Mesue.] Sed iam ad Fumariae vires redeamus, quas primum ex Mesue sic ad sensum referam. Fumaria

104 - Epipactis ~ 105 - Fumaria