Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 507

109 - Lotus Aegyptia ~ 110 - Millefolium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

floresque mergi referunt, atque descendere usque in media noctes, tantumque abire in altum, ut ne demissa quidem manu capere sit, diluculo deinde redire, et ad diem magis: sole oriente iam extra undas emergere, floremque patefacere: quo patefacto amplius insurgere, ut plane ab aqua absit alte. Aegyptii capita ipsa acervis putrefaciunt, cumque tegumenta putruerint, in flumine lavando separant fructum, et siccantes, pinsentque panem faciunt, eoque cibo utuntur. Radix loti Corsion appellata, rotunda est, cotonei mali amplitudine, cortice nigro, quali nux castanea tegitur. Corpus internum candidum: elixum, assumque in specimen albuminis vertitur, gratum cibis: manditur etiam crudum, sed gratius decoctum seu aqua, seu pruna. Hactenus de Loto Aegyptia Theophrastus. [Arabum Handachocha.] Caeterum hanc, et supradictas Loti species Serapio sua lingua Handachocham indifferenter nominat. E cuius semine oleum exprimitur Mauritanis ad articulorum dolores expetitum. Neque enim fit Handachochae oleum ex vulgaris trifolii semine, ut quidam aberrantes existimant, sed ex omnium Lotorum semine, et ex eo tantum trifolio, quod asphaltiten Graeci vocant. [Lotus Aegyptia ex Gal.] Loti Aegyptiae breviter meminit Galenus inter alias lotos, libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Loti Aegyptiae semen in panes quidem cogitur.

Cap. CX
Μυριόφυλλον MILLEFOLIUM

MYRIOPHYLLUM, sive millefolium, caulis est tener, singularis, unica nixus radice: plurimis foliis, laevibus, foeniculo similibus, unde nomen accepit. Caulis flavescit, varius, ac veluti ex industria deliniatus. nascitur in palustribus. Vulnera recentia ab inflammatione vindicat, si vel viride, vel siccum ex aceto oblinatur: praecipitatis in potu cum aqua, et sale datur.

[Myriophylli consider.] ETSI non desunt, qui velint Myriophyllum, ut superius in Stratiotis millefolii commentatione diximus, esse vulgare Millefolium, quo omnes passim utuntur in Italia; tamen cum hoc plurimis caulibus a radice prosiliat, foliis constet a foeniculo diversis, nascaturque in pratis et incultis, non autem in paludibus, hinc satis perspicuum fieri puto, hos qui ita sentiunt, in errore versari. Equidem legitimum Myriophyllum me invenisse, et saepe vidisse crediderim in vallis Ananiae palustribus, unico tantum caule, innumeris foliolis referto, capillaceis foeniculi modo, odore non ingrato. Huius plantae hic picturam damus, aliamque appinximus ad nos Pisis missam ab eruditissimo viro Luca Ghino. [Myriophylli vires ex Gal.] Myriophylli vires paucis perstrinxit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Myriophyllum usqueadeo desiccatoriae est facultatis, ut vulnera glutinet.

109 - Lotus Aegyptia ~ 110 - Millefolium