Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 508

111 - Myrrhis ~ 112 - Myagrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXI
Μύῤῥις MYRRHIS

MYRRHIS simillima est cicutae, caule, foliisque: radix ei oblonga, mollis, rotunda, odorata, cibo non insuavis. Quae pota in vino, phalangiorum morsibus auxiliatur: cit menstrua, et partus secundos, purgatque a puerperio foeminas: subvenit et phthisicis cocta in sorbitione. Aiunt quoque eandem bis die terve potam ex vino, in pestilentia salutarem esse, et ne morbi contagia sentiantur, obstare.

[Myrrhidis consideratio.] GIGNITUR in quam plurimis Italiae locis planta quaedam cicutae faciem repraesentans, minor tamen, minimeque graveolens, Cicutaria nonnullis vocata, quam quidam censent legitimam esse Myrrhim. Sunt deinde, qui pro Myrrhide Angelicam vulgo appellatam accipiant. Alii vero, ut Manardus, illud oleris genus intelligunt, quod Chaerefolium vocant. Veruntamen hoc, meo iudicio, nullis notis Myrrhida refert, sicuti nec illa: tametsi huius radix a recentioribus in pestilentia miris laudibus commendetur. Quod autem Angelica non sit Myrrhis, ex eo evidentissimum esse arbitror, quod ei folia sint sativae pastinacae similia, non quidem multifida, veluti cicutae. Caeterum si Myrrhis in Italia provenit, nulla sane mihi hactenus sese obtulit planta, quae magis illi respondeat, quam haec, cuius hic effigiem pictam exhibemus, quae quidem longe ab Angelica differt. [Angelicae historia, et vires.] Sed quoniam ANGELICAE mentio incidit, ne tam praestantissimam plantam silentio praetereamus, hic fusius de ea nobis disserendum est. Haec itaque planta cubitalem excedit altitudinem, caule geniculato, inani, multis alarum cavis referto: folia profert oblonga, per ambitum serrata, in nigrum virescentia: flores albos, in umbellam cohaerentes: e quibus semen prodit tenue, lentium modo compressum. Radix ei subest crassa raphani modo, quae in plures divaricatur ramos, gustu acris, et suaviter odorata. Excalfacit, pariterque desiccat ordine secundo completo, aut tertio incipiente. Proinde aperit, attenuat, et discutit. Venenis mirifice adversatur: quare pestilentiam arcet hausta, aut frequenter commansa. Ipsa per se sumpta pituitosos, lentosque humores digerit. Idem praestat et radicis decoctum. quod etiam celerius ex frigore tussientibus auxiliatur: expectorat enim efficaciter crassam, lentamque pituitam. Sanantur eodem ex aqua, aut vino interna viscerum ulcera, concretuique sanguis dissolvitur, et roboratur ventriculus. Radix in pulverem trita animi deliquiis, et caeteris cordis affectibus opem unice praestat. Hinc fit, ut recentiores quidam magna opinione hanc suis inserant antidotis. [Myrrhidis vires ex Gal.] Myrrhidi iam suas reddamus vires ex Galeno, qui eas lib. VII. simplicium medicamentorum, his verbis descripsit. Myrrhis, quidam myrrham nominant. Radicem habet odoris iucundi, et dulcem, qua menses movet, et ea quae in thorace, ac pulmone sunt, expurgat. Itaque ex secundo ordine fuerit excalfacientium, adiuncta quadam partium tenuitate.

Cap. CXII
Μύαγρος MYAGRUM

MYAGRON, aliqui melampyron vocant, herba est surculacea: foliis rubiae, pallidis, tripedanea: semen oleosum, foeno graeco simile. Quod contusum igni torrent, perunctisque virgis ad lucernarum lumina utuntur. Hoc pingui, scabritias corporis laevigari, atque expoliri constat.

[Myagri consideratio.] SCRIBIT Ruellius, Myagrum frequentissimum nasci Gallia, eiusque semine agros bene subactos perinde quasi napis seri: quin et suae spontis inter segetes inveniri. Ex semine autem oleum exprimi ait, quo non ad lumina tantum lucernarum; sed ad ciborum quoque condimenta pauperes utuntur. Addit id a suis Cameliam, aut Camaminam vocari. Sed ipse non equidem Ruellio ausim subscribere: quandoquidem non pudeat fateri me hactenus Myagrum non vidisse in Italia, quod Dioscoridis delineationi respondeat. [Quorundam error.] Caeterum eos haud dubie falli crediderim, qui putant, vulgare illud aurei coloris semen, quod aliqui Drodam, Drodellam alii, nonnulli vero Dorellam dicunt, legitimum referre Myagrum. Siquidem hoc foliis rubiam non aemulatur, sed sylvestrem erucam, ut quae laciniata spectentur: nec semen profert foeno graeco simile, sed papaveris modo exile. [Myagri vires ex Galeno.] Myagri semen, ut testatum reliquit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, pingue est. Quare si tundatur, oleosum quid effundit, quod emplasticam vim obtinet.

111 - Myrrhis ~ 112 - Myagrum