Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 509

113 - Onagra ~ 114 - Cirsium ~ 115 - Aster Atticus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXIII
Ὀνάγρα ONAGRA

ONAGRA, sive onothera, aut onuris frutex est arboris instar, praegrandis, amygdalino folio, sed latiore, lilio non dissimili: flore rosaceo, magno: radice candida, longa, cum siccata est, vinum olente. nascitur in montibus. Aqua, in qua radix maduerit, in potu data, feras mitigat, et cicures facit. illitu quoque tetra ulcera mulcet.

[Onagrae consideratio.] TAMETSI memoriae prodiderit Theophrastus lib. IX. cap. XXI. de plantarum historia, Oenotherae radicem e vino potam mitiores, hilarioresque mores conciliare; nullum tamen, qui eam mihi ostenderet, hactenus licuit reperire, quanvis ad mitigandam omnium animalium feritatem, nedum hominum quorundam, esset optimum, utilissimumque remedium. Caeterum ad me scripsit clarissimus medicus Lucas Ghinus Forocorneliensis, saepius ex Apennino in viridarium suum transtulisse plantam homine proceriorem: foliis amigdalae, maioribus tamen: flore rhododendri: semine perquam minuto, exilibus teretibusque siliquis, molli ac candida lanugine obvoluto: radice subalbida, longa, subter humum repente. Quae sane omni ex parte Onagram referre videtur, etsi ipse quoque pro certo non ausit asserere, hanc legitimam esse Onagram, cum hactenus experientia compertum non habeat, an huius radix sicca vinum redoleat, mitigetque feras aqua, in qua maduerit, pota, ut Dioscorides testatur. [Onagrae vires ex Galeno.] Onagron, aut onothera, aut onothuris, huius radix arefacta vinosum quiddam redolet: sed et vini maxime facultatis est.

Cap. CXIIII
Κίρσιον CIRSIUM

CIRSIUM, caulis est tener, duorum cubitorum, triangulo similis: ab imo foliola, rosae speciem referentia: anguli spinosi, per intervalla molles: folia buglosso similia, longiora, subcandida, modice hirsuta, partibus extremis aculeata: cacumen caulis orbiculatum, hispidum: in quo capitula in summo purpurea, quae solvuntur in lanugines. Radicem huius loco laboranti adalligatam, dolores varicum sedare Andreas scripsit.

[Cirsii consideratio.] CREDIDERE recentiores quam plurimi rei herbariae periti, nil aliud esse Cirsum, quam vulgare Buglossum. Sed mihi plane haec sententia, pace eorum dixerim, refellenda potius, quam probanda videtur: quod Buglosso caulis triangulus non insit, sed rotundus: quod ab imo foliola per ambitum aculeata rosae speciem non referant, sed longa, et continua prodeant: quod denique Buglosso flores non evanescant in pappos, sed languescentes integri decidant, relicto in folliculis semine. Plantam, quam proculdubio Cirsium referre putamus, nuper Pisis ad me misit clarissimus medicus Lucas Ghinus, cuius etiam hic figuram damus. Nascitur, ut ipse scribit, in uliginosis locis. Ea, meo quidem iudicio, Cirsio maxime adstipulari deprehenditur. Cirsii nusquam, quod legerim, meminerunt in simplicium censu Galenus, et Paulus.

Cap. CXV
Ἀστήρ ἀττικός ASTER ATTICUS

ASTER Atticus lignosus, florem in cacumine habens purpureum luteumve, per ambitum divisum, anthemidis modo, capitulum, foliosis stellae modo radiatis: quae autem caulem ambiunt folia, oblonga sunt, ac hirsuta. Ferventi stomacho, oculorum inflammationibus, prociduae sedi, ac inguinibus illitu auxiliatur. Tradunt purpureum florem, si ex aqua bibatur, anginis, et pueris comitiale malum sentientibus, opitulari. Inguinum inflammationi recentem illinire convenit. Si aridus flos sinistra dolentis manu decerpatur, et inguinibus adligetur, dolore liberat.

113 - Onagra ~ 114 - Cirsium ~ 115 - Aster Atticus