Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 511

116 - Isopyrum ~ 117 - Viola purpurea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXVI
Ἰσόπυρον ISOPYRUM

ISOPYRON aliqui phasiolon ob similitudinem vocant, quoniam folium, quod est aniso simile, in pampinos torquetur: Capitula sunt in summo caule, tenuia, plena seminis, melanthii gustum imitantis. Contra tussim, et caetera pectoris vitia, semen ex aqua mulsa bibitur: hepaticis, et sanguinem excreantibus utile.

HACTENUS, ut ingenue fatear, mihi non contigit verum Isopyrum invenire, neque ab aliquo compertum videre. non tamen negaverim, quin illud nascatur in Italia. Quare si hac nostra aetate nobis non sese offeret, id posteris inquirendum relinquemus, qui fortasse diligentius in haec studia incumbent, ut earum rerum, quae nos latent, aliquando exactam cognitionem assequatur.

Cap. CXVII
Ἴον πορφυροῦν VIOLA PURPUREA

VIOLA purpurea folium habet hedera minus, tenuius, ac nigrius, nec multo dissimile: cauliculus a radice medius prodit, in quo flosculus suavissime olens, purpureus. opacis, et asperis nascitur. Refrigerandi naturam habet. Folia per se, et ex polenta illinuntur aptissime stomacho aestuanti, et oculorum inflammationibus, sedique procidenti.

[Violae purpureae consideratio.] SUNT in Violarum genere non modo purpureae, sed etiam candidae frigidis, et uliginosis locis nascentes, prorsus tamen inodorae, de quibus nihil, quod extet, memoriae prodidit Dioscorides. Hae numerosae proveniunt in Ananiensi agro super Tridentum, ubi mense Aprili adeo copiose florent, ut si longe prospiciantur, oculos fallant, et extensa lintea videantur. Alii praeterea flores per aetatem Maio, et Iunio mensibus visuntur superne purpurei, in medio candidi, inferius vero lutei, forma purpureas violas referentes, aspectu gratissimo, cum tamen nullo et ipsi commendentur odore. Produnt hi ex quadam planta, cui primo exortu folia insunt rotunda, per ambitum serrata, quae tamen per incrementum in longitudinem desciscunt. Constat haec caulibus triangularibus, quadantenus striatis, et intus concavis, quibus paribus intervallis genicula supereminent, e quorum concavo ramusculi exoriuntur, quibus flores dependent. Vocant hanc nonnulli IACEAM. [Iacea.] Verum an haec illa sit Iacea, quam ad intestinorum ramices magnifaciunt recentiorum quidam, nondum satis compertum habeo. Quanquam non desunt, qui affirment, hanc esse de qua modo fermo est, eamque symphyti facultates pollere. quemadmodum etiam sunt, qui eadem aegre spirantibus, et pulmonum inflammationibus, non obscure opem ferre tradant: quin et scabiem sanare, et caetera cutis vitia delere. [Violarum vires ex Mesue.] Violarum purpurearum facultates exquisite descripsit Mesues inter simplicia solventia, unde haec decerpimus. Violae temperatum, conveniensque sunt medicamentum, quo immutantur malae humorum qualitates, et natura eorum solvitur. Praeferuntur quae primo vere florent, solis ardorem, qui vim resolvit, minime expertae, nec imbribus dilutae. Violae refrigerant, et humectant ordine primo, cum tamen siccae minus refrigerent, et minus humectent. Recentibus quaedam inest humiditas, quae obtundit caliditatem, a qua potior est vis. Quapropter siccata humiditate, quae in superficie continetur, gustu amaritudo deprehenditur, quae a calido provenit, qui prius sub humido delitescebat. Quo fit, ut exiccatae magis calidae, minusque humidae habeantur. Humiditas, quae superflua recentibus inest, alvum emolliendo ciet: verum arefactae, deiectoriae sunt facultatis, non quod emolliant, sed quod dissolvant. Violae in summa soporiferae sunt, refrigerant, calidos dolores mulcent, inflammationes extinguunt, leniunt, et solvunt. Earum succus, et syrupus ex eo factus ventrem leniunt. Macerantur in aceto, quod valentius ardentissimis conferant febribus. Fit ex violis oleum, iis in eo diutius maceratis: caeteris tamen praestat, quod ex immaturis olivis, aut ex dulcibus amygdalis exprimitur. Violae bilem educunt, eiusque fervorem mitigant. Conferunt capitis doloribus, quos caliditas excitaverint: somnum conciliant: pectoris, et asperae arteriae scabritiem leniunt: medentur anginis, et columellae vitiis: praecipuo autem auxilio sunt pectoris, et lateris inflammationibus: sitimque arcent. At quae siccae sunt, iecoris obstructiones reserant, inflammationes discutiunt, et morbo regio laborantibus opitulantur. Hactenus de violis Mesues. [Syrupus violaceus.] Parant hac aetate e violarum recentium diluto, quo pluries violae fuerint maceratae, deiectorium Syrupum, quemadmodum et ex rosis rosaceum, quo deiiciendae

116 - Isopyrum ~ 117 - Viola purpurea