Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 512

117 - Viola purpurea ~ 118 - Cacalia ~ 119 - Bunium
120 - Pseudobunium ~ 121 - Chamaecissus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

alvi gratia recentiores medici in pleuritide utuntur, uncias quaternas, vel quinas exhibentes. [Violarum vires ex Gal.] Violarum vires tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Violae folia aqueam et subfrigidam substantiam superantem possident: proinde tum per se, tum cum polenta illita calidas phlegmonas mitigant. Imponuntur et ori ventriculi aestuanti, et oculis. haec Galenus. Ex quibus abunde palam est non novisse Galenum, sicuti et caeteros veteres, Violas deiectoria facultate citra noxam praeditas esse.

Cap. CXVIII
Κακαλία CACALIA

CACALIA, quae leontice vocatur, folia fert magna, alba: e quibus medius caulis emicat, rectus, albus: florem ferens robori, aut oleae similem. nascitur in montibus. Radix in vino madefacta, ut tragacantha, delinctu aut manducatu per se tussibus, scabritiis arteriae medetur. Grana, quae post excussum florem innascuntur, trita et cum cerato illita, faciem erugant, et cutem extendunt.

[Cacaliae consideratio.] CACALIA, Plinio libro XXV. cap. XI. autore, vocatur semen margaritis minutis simile, dependens inter folia grandia, in montibus fere. ita Plinius. Sed non propterea mihi hactenus contigit Cacaliam reperire in Italia, etsi eam diu quaesiverim in montibus. Caeterum herbam Cacaliae similem testatur se pluries vidisse in Apennini Alpibus Lucas Ghinus Forocorneliensis medicus rei herbariae diligentissimus inquisitor, folio tussilaginis, maiore tamen, aversa parte candidiore, minusque per ambitum angulosiore: caule palmi altitudine, recto, subcandido: in cuius cacumine flores exeunt paniculae faciem referentes, muscosi, olivae instar. Hanc ipse Cacaliam suspicatur. Equidem huius viri iudicio facile ausim subscribere, quod is in simplicium cognitione diligenter versatus sit, atque inter Italos in ea maxime praestet. [Cacaliae vires ex Galeno.] Cacaliam cancanon vocavit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, ubi eius vires reddidit his verbis. Cancani radix facultatem habent mordacitatis expertem, et modice exiccantem: essentiam crassam, et emplasticam. Quapropter macerata vino, sicut tragacantha, et lincta arteriae asperitates sanat: nec minus, si quis eam commandat. Succus eius defluens prodest arteriae, similiter ut glycyrrhiza.

Cap. CXIX
Βούνιον BUNIUM

BUNION caulem edit quadrangulum, procerum, digiti crassitudine: in quo ramuli minutis foliis, ac floribus scatent: folia proxime radicem, apio similia, longe tenuiora, coriandrinis proxima: flores anethi: semen odoratum, hyoscyamo minus. Urinam ciet, excalfacit, secundas evocat: lieni, vesicae, renibus utile. Tam humidi, quam sicci, expressique succi caulibus, foliis, radicibusque, usus invaluit ex aqua mulsa.

Cap. CXX
Πσευδοβούνιον PSEUDOBUNIUM

PSEUDOBUNION palmi altitudine fruticat in Creta, folia, ramulosque napi ferens, acri gustu. Tormina, atque stranguriam, laterumque dolores sanant quaterni rami eius poti in aqua: illiti quoque cum sale, et vino tepentes, strumas discutiunt.

[Bunii consideratio.] BUNIUM, quod nostri Napum sylvestrem vocant, Plinius videtur posteritatis memoriae prodidisse libro XX. capite IIII. ubi de napis ita scriptum reliquit. Naporum duas differentias et in medicina Graeci servant. Angulosis foliorum caulibus florentis, et quod Bunion vocant, purgationibus foeminarum, et vesicae, et urinae utile decoctum, potum ex aqua mulsa, vel succi drachma. Semen dysentericis tostum, tritumque in aqua calida e cyathis quatuor: sed urinam inhibet, si non lini semen una bibatur. Alterum genus Buniada appellant, et raphano, et rapo simile. Seminis praeclari contra venena: ob id et in antidotis utuntur illo. haec Plinius. Ex cuius sane verbis palam fieri arbitror, eam nobis plantam esse Bunium, quae Napum sylvestrem rura in Hetruria appellant. Nascitur hae inculto solo, frigido praecipue tractu. Verum Pseudobunium, quod Graeci vocant, nondum mihi in Italia compertum est. Quod nulli mirum videri debet: nam quod planta haec fruticet in Creta, ut Dioscorides testatur, videtur potius Cretensium propria, quam aliarum gentium. Bunium, ut Plinius tradit, antidotis admiscetur: quare et in ipsa Andromachi theriaca Bunium expetitur. [Bunii vires ex Gal.] Utriusque vires sane paucis tradidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Bunium, alii arcticon, adeo excalfacit, ut et urinam moveat, et menses provocet. Sed et Pseudobunium adsimilis illi caliditatis est.

Cap. CXXI
Χαμαίκισσος CHAMAECISSUS

CHAMAECISSOS folio est hederae, tenuiore, longiore: ramulis a radice quinis senisve, dodrantalibus, foliosis: flore violae albae simili, candidiore, ac tenuiore, gustu supra modum amaro: radice tenui, candida, inutili. nascitur in cultis. Bibunt convenientissime ischiadici folia, tribus obolis in aquae cyathis tribus, tricenis, quadragenisve diebus: eodem pota modo, senis aut septenis diebus, regium morbum purgant.

117 - Viola purpurea ~ 118 - Cacalia ~ 119 - Bunium
120 - Pseudobunium ~ 121 - Chamaecissus