Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 515

124 - Cynoglossum ~ 125 - Phyteuma ~ 126 - Leontopodium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

suppinguia, tenui lanugine albicantia, humi strata, et caule perpetuo viduum est. Illa vero planta, quae Cynoglossi usum omnibus praestat, plurimos emittit caules, cubito saepius longiores, adnatis in cacumine ramis: quibus flores insunt purpurei, echio similes: e quibus deinde quaedam parvae prodeunt lappae, non sine magno naturae artificio factae, quae contactu vestibus pertinaciter adhaerent. Meminit Cynoglossi Plinius libro XXV. cap. VIII. his verbis. Iungitur et Cynoglossos caninas imitans linguas, topiariis operibus gratissima. Aiuntque quae tres thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse: quae quatuor, ad quartanas. Est et alia similis ei, quae ferat lappas minutas. haec Plinius. Ex quibus satis perspicuum esse puto, quod neutrum Cynoglossi genus a Plinio traditum, Dioscoridis Cynoglosso respondet. Siquidem primum Plinio caules vel thyrsos edit adeo flexiles, ut ii topiariis operibus maxime conveniant. Dioscoridi vero planta est sine caule, quae humi sternitur, ut hinc apertissime constet, hanc operi topiario, ut aliquid convestiat vel contexat, prorsus ineptam esse. Adde quod Dioscoridi Cynoglossum medetur canum morsibus, alopeciis, et ambustis: quinetiam alvum emollit. Plinio autem ad tertianas tantum, et quartanas prodest. Id quod de Buglosso intelligitur, ut superiori capite testatur Dioscorides. [Plinii lapsus.] Hinc itaque palam fieri arbitror, Buglossi historiam, et vires cum Cynoglosso turpiter confudisse Plinium. Cuius certe lapsum non animadverterunt recentiorum nonnulli, qui Plinii auctoritate freti contra Dioscoridis gravem sententiam probare contendunt, Cynoglossum caules, flores, et semen proferre. Quod autem secundo loco a Plinio describitur, lappas minutas ferens, nil aliud, meo quidem iudicio, fuerit, quam vulgare Cynoglossum omnibus notum. [Ruel. et Fuchsii error.] Quo fit, ut omnino errasse existimem Ruellium, et Fuchsium viros alioqui doctissimos: quippe qui crediderint, vulgarem Cynoglossam esse Lycopsin, ut etiam supra suo loco monuimus. neque enim hos animadvertisse video de hac cum alio Cynoglosso scripsisse Plinium, ac deinde speciatim de Lycopsi lib. XXVII. cap. XI. Cynoglossi in libris de simplic. medicament. facultatibus nusquam reperio meminisse Galenum.

Cap. CXXV
Φύτευμα PHYTEUMA

PHYTEUMA folia habet struthii, minora: copiosum semen, perforatum: radicem parvam, tenuem, per summa terrae nitentem. Quam ad amatoria convenire, nonnulli scriptum reliquerunt.

CUM sit usus Phyteumatis ad amatoria duntaxat, exemplo Plinii ductus, plura hic de eo referre supervacuum habeo: praesertim quod nulli rei herbariae studioso id hodie compertum esse sciam. Mihi quidem hactenus herba haec incomperta est. Quare eam relinquamus in hortis Veneris, quos ipsa ad delicias et amatoria tantum colit, donec quis Deae charissimus hanc herbam edoctus, eam nobis quoque indicare possit. Huius, tanquam supervacuae, et inutilis herbae, Galenus et Paulus nusquam, quod legerim, inter simplicia meminerunt.

Cap. CXXVI
Λεοντοπόδιον LEONTOPODIUM

LEONTOPODION duum digitorum herbula est, folia ferens angusta, longitudine ternum, quaternumve digitorum, hirsuta, quae iuxta radicem lanofiore flocco canescunt: capitula in summo caule quasi perforata: flores nigri: semen usqueadeo spissa lanugine involutum est, ut saepe fallat: radice parva cohaeret. Quam tradunt appensam ad amatoria prodesse, et tubercula discutere.

VERUM Leontopodium hactenus non solum mihi incompertum est; sed aliis quoque ignotum esse arbitror: nullum enim inveni, qui ipsum hodie ostenderet. Neque propterea hoc multum curare debent medici, cum et eo adalligato ad amatoria tantum usa fuerit antiquitas. [Brunfelsii erratum.] Caeterum hic non est audiendus Brunfelsius, qui Stellariam herbam vulgo vocatam in suo onomastico Leontopodium esse scribit. Qua in re non minus hallucinatus deprehenditur, quam in aliis compluribus.

124 - Cynoglossum ~ 125 - Phyteuma ~ 126 - Leontopodium