Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 516

127 - Hippoglossum ~ 128 - Antirrhinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXVII
Ἱππόγλωσσον HIPPOGLOSSUM

HIPPOGLOSSON, frutex est folia habens rusci tenuis figura, et spinosam comam, et in summo ceu linguas e foliis exeuntes. Capitis dolorem corona ex comis imposita minuit. malagmatis radix, succusque admiscetur.

[Hippoglossi consider.] HIPPOGLOSSUM, quod in foliis veluti prominentes linguas proferat, Bislinguam vocat Hetruria, alii vero Bonifaciam. Nascitur haec frequentissima in Liguriae Alpibus, Urbinati agro, et quibusdam sylvosis montibus non longe a Goritiensi comitatu, qua iter est in Hydriam ad argenti vivi fodinas. Veruntamen non est haec Laurus Alexandrina, aut Idea, de qua infra suo loco disseremus, ut in suo insigni de plantarum historia commentario existimat Fuchsius. Quandoquidem Laurus Alexandrina e foliorum umbilico nullam aculeatam exerit linguam, sed tantum fructum rotundum tiliae modo longiori pediculo appensum profert. [Hippoglossi vires.] Hippoglossum recentiores longe pluribus commendant viribus, quam fecerint antiqui scriptores. nam, ut illi tradunt, in uteri affectibus magno datur iuvamento. Quo fit, ut strangulatu vulvae laborantibus mulieribus radicis, aut herbae pulvis cochlearis mensura, ex vino, vel iure haustus, praesentaneo remedio opem ferat. Est et ad puerorum enterocelas praestantissimum medicamentum, si diutius diluculo hauriatur pulvis idem sesquidrachmae pondere ex maioris symphyti decocto. Verum id sumentibus evenit, quod primis tantum diebus adeo ramicem pulsare percipiant, ut intestina foras prolabi velle videantur: quare subcingulis, fasciis, et fibulis reprimentibus, roborantibusque primis diebus uti opus est.

Cap. CXXVIII
Ἀντίῤῥινον ANTIRRHINUM

ANTIRRHINON, alii anarrhinon, vocant herbam caule, et foliis anagallidi similem: florem albae violae, purpureo, minore tamen, ideoque sylvestris anagallis nominata est: semine vituli narium simili. Tradunt perunctos ea cum oleo lilino, venustiores fieri, nec ullo medicamento laedi posse, si quis appensum gestet.

[Antirrhini consideratio.] VARIAT admodum Antirrhini apud veteres historia. Siquidem Dioscorides Antirrhinum herbam foliis, et caule anagallidi similem reddidit. Theophrastus vero eandem aparinae similem fecit. Veruntamen Antirrhinum illud, quod ego saepe tum vidi, tum etiam legi, semine vitulum caput referente, unde Galenus hoc e Bucranion appellari prodidit, foliis est longiusculis, et angustis, lino, aut osyridi similibus: floribus lychnidi coronariae aemulis, purpureis, et visui gratis. Huic sane adstipulari videtur Plinius libro XXV. cap. X. ubi Antirrhinon, fortasse rectius quam alii, depinxit lino simile, et semine vituli narium. Unde facile suspicor, Dioscoridis et Theophrasti exemplaria hoc in loco depravata esse, atque in aliqua parte vitium latere. [Antirrhini vires ex Gal.] Antirrhini meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus ita scribit. Antirinum, aut anarinum semen habet vituli naribus simile, ad sanationes inutile. Ipsum autem adsimilis est cum bubonio facultatis, sed multo minoris. Itaque ex illo de hoc coniicito.

127 - Hippoglossum ~ 128 - Antirrhinum