Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 518

130 - Tripolion ~ 131 - Adiantum ~ 132 - Trichomanes

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tum Dioscorides, tum antiquorum reliqui. [Tripolii vires ex Gal.] Tripolii quam brevissime meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ita scribens. Tripolii radix gustanti acris est, et facultate calida in tertio excessu.

Cap. CXXXI
Ἀδίαντον ADIANTUM

ADIANTON, polytrichon, pusilla gerit folia, similia coriandri, in summo incisuris divisa: cauliculi, quibus exoriuntur, nigro colore nitent, praetenues, palmum alti: radice supervacua: neque caulem, neque fructum, neque florem profert. Decoctum herbae potum, prodest spirandi difficultati, suspiriosis, lieni, et felle suffusis, et urinae difficili: calculos frangit, alvum sistit, serpentium morsibus auxilio est: contra stomachi fluxiones in vino bibitur: secundas ciet, et menstrua: sanguinis reiectiones inhibet. Contra serpentium morsus cruda herba illinitur, alopecias densat, strumas discutit: furfures, et manantia capitis ulcera ex lixivio emendat: defluentes capillos continet, cum ladano, et myrtino, et susino, aut hyssopo, vinoque. Decoctum eius cum lixivio, et vino infusum, idem praestat. Coturnices, et gallinaceos pugnaciores facit, in cibos eorum additum. Seritur gratia utilitatis pecorum circa ovilia. Umbrosis, et palustribus, circa parietum aspergines, et fontium specus enascitur.

Cap. CXXXII
Τριχομανές TRICHOMANES

TRICHOMANES nascitur eisdem in locis, quibus adianton: filici simile, sed exilius: foliis lenticulae, tenuibus, in ordinem utrinque digestis, adversis in se, in ramulis tenuibus, acerbis, fusco colore splendentibus. Eadem quae et adianton praestare posse constat.

[Adianti, et Trichomanis consider.] ADIANTUM officinae Capillum Veneris appellant. Duo eius genera Theophrastus assignavit libro VII. capite XIII. de plantarum historia, ubi ita scriptum reliquit. Adianti folium in aqua nunquam madescit, nec quicquam adhaesisse humoris constat: unde et nomen herba accepit. Genera eius duo, candidum, atque nigrum. Ambo ad defluvium capillorum utilia, oleo trita. Nascuntur maxime locis humidis. haec Theophrastus. Cui subscribit Plinius, licet confuse satis, libro XXII. cap. XXI. dum sic inquit. Aliud Adianto miraculum, aestate viret, bruma non marcescit, aquas respuit: perfusum, mersumve, sicco simile est, tanta dissociatio deprehenditur, unde et nomen a Graecis. Quidam callitrichon vocant, alii polytrichon, utrunque ab effectu. Duo eius genera, candidius, et nigrum, breviusque. Id quod maius est Polytrichon, aliud Trichomanes vocant. Utrique ramuli nigro colore nitent, foliis filicis, ex quibus inferiora aspera, ac fusca sunt: omnia autem contrariis pediculis densa inter se ex adverso: radix nulla. Umbrosas petras, parietumque aspergines, ac fontium maxime specus sequitur, et saxa manantia. quod miremur, cum aquas non sentiat. ita Plinius. [Plinii lapsus.] In quibus nimirum verbis manifeste deprehenditur ipse Plinius, Trichomanes, quod et Filiculam appellamus; in secundi Adianti locum retulisse. quippe qui perperam fortasse acceperit Theophrasti sententiam, a quo illa mutuatus est. Nam Theophrastus ubi de utroque Adianti genere disseruisset, eodem loco citato statim de Trichomane haec verba subiunxit.

130 - Tripolion ~ 131 - Adiantum ~ 132 - Trichomanes