Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 517

129 - Catanance ~ 130 - Tripolion

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXIX
Κατανάγκη CATANANCE

EX EO genere una, folia coronopi habet, longa: radicem iunci modo praetenuem: capitula sena, septenave, in quibus ervi semen inest. Arescens in terram flectitur, et se contrahit ad speciem unguium milvi exanimati. Altera mali parvi magnitudinem explet, radice exiguae olivae magnitudine: foliis quoque olivae colore, et figura, mollibus, divisis, humi inclinatis: semen ut cicer, minutum, in virgulis dependet, punicei coloris, multis foraminibus pertusum. Utranque narrant in amatoria expeti. Thessalicae mulieres his uti traduntur.

[Catanances consider.] NEUTRUM equidem Catanances genus hactenus me comperisse fateor, neque aliquem scio in Italia, qui alterum saltem legitime noverit. Sed nihil certe referre arbitror: quippe quod ea rebus venereis tantum conveniat, et amatoriis nascantur. Proinde mulieribus Thessalicis relinquenda sunt, quibus olim fuit usus: praesertim cum hac aetate homines in venerem admodum proclives sint, atque etiam multi nimis calleant amatoria. tantum abest, ut etiam huiuscemodi herbarum, si cognoscerentur, auxilia iis indicari debuissent. [Ruellii error.] Caeterum existimat Ruellius in hoc subscribens Hermolao, secundi generis Catanancen recte eam herbam dici posse, quam herbariorum vulgus Bistortam appellat. Sed meo quidem iudicio errat Ruellius, quod Bistorta dicta rumicis folia proferat, et radices quandoque humani brachii crassitudine, anguium modo contortas, non autem parvas olivae magnitudine, velut altera Catanance.

Cap. CXXX
Τριπόλιον TRIPOLION

TRIPOLION in marinis nascitur loci, quae allidit unda, recedensque dimittit, neque in mari, neque in sicco: folio glasti crassiore: palmeo caule, in mucrone diviso. Eius, ut tradunt, flores colorem ter die mutant, mane candidi, meridie purpurei, sero punicei conspiciuntur. Radice alba, odorata, calidi gustus. Quae drachmis duabus in vino pota, aquam, urinamque per alvum extrahit. In medicamenta digeritur, quae venena arcent.

[Tripolii consideratio.] TRIPOLIUM Serapioni Turbit appellatur. Quapropter credidere nonnulli, Turbit vulgo vocatum Dioscoridis esse Tripolium, praesertim quod ipsum et album, et deiectoriae facultatis esse deprehenderent. Veruntamen rem aliter se habere illud argumento est, quod communis usus Turpetum nullo commendetur odore, nec gustui acredinem relinquat, sed tantum salsedinis, et asperitatis quidpiam. Ex quibus sane notis asserere licet, Tripolium in Italia non reperiri, neque aliunde advehi: quemadmodum nec Turbit, de quo disseruit Avicenna, quem etiam Dioscoridis Tripolium intellexisse reor. [Turpeti consideratio.] Caeterum ab his longe differre videtur TURBIT, quod a Mesue describitur, nostrati Turpeto omnibus prorsus notis respondens. Ait enim Turbit radicem esse herbae folia ferulae minora ferentis, triplicique notari differentia, nempe alba, subcinerea, et nigra. Quae quidem omnia in nostri usus Turpeto diligenter intuentibus facile sese offerunt. Siquidem in Turpeti radicibus, quae ex orientali plaga ad nos deferuntur, omnes hi reperiuntur colores: non tamen quod putem, eos ita factos esse tantum ex ipsius plantae natura; sed quod ob vetustatem, et adventitii aeris humorem radices hae corrumpantur, et nigrescant, illosque sibi asciscant colores. Cuius rei in causa etiam esse potest maris, per quod convehitur, exorta procella, undis triremes superantibus, quibus madefactae radices facile situm, vel nigredinem contrahunt. Praeterea cum asserat Actuarius, nil aliud esse album Turpetum, quam alypiae radicem esse, quae folia ferret ferulacea. quandoquidem alypum, sive alypia, ut sequentibus docebit Dioscorides, foliis tenuibus prosilit, quemadmodum et ferula. Ex his igitur, ut arbitror, abunde liquet, Turpetum tam Mesui, quam Actuario alypiae esse radicem. Est et aliud Turpetum, quod potius pseudoturpetum dixerim, crassius, et cortice nigrius, quod ex Gargano Apuliae monte convehitur duplici genere, quoniam unum e thaphiae, alterum e pityusae radicibus concinnant impostores, a quibus haec omnia didicimus. Non itaque ab re scripsit Actuarius, nigrum Turpetum radicem esse pityusae. Verum hoc (ut mea fert opinio) Mesuis Turpetum haudquaquam fuerit, cum ipsius Turpetum nil aliud esse existimem, ut paulo ante diximus, quam alypiae radicem. [Brasavoli erratum.] Quanquam putat Brasavolus, nulla tamen, quod equidem sciam, ratione vel authoritate nixus, apud Mesuem Turpetum omnino tithymali myrsinitis radicem esse. Sed quantum myrti folia a ferulae foliis differant, qui nesciunt, rei herbariae peritos consulant. [Fuchsii opin. reiecta.] Fuchsius porro libro de compositione medicamentorum Turpetum, de quo Mesues egit, e Thapsiae radicibus exemptum existimat. Sed ipsius quoque sententia mihi plane, ut libere dicam, reprobanda videtur: nam e veteribus nullum hactenus reperi, qui Thapsiam lacteo succo turgere scribat: cum tamen Mesui Turpetum a planta eximatur, quae plurimo lacte madet. Praestat in Turpeti genere album ex orientali plaga allatum, resinosum, minime cariosum. Deiicit hoc pituitam, crassos lentosque humores ad articulorum compagines defluentes, remotioresque corporis partes. Ventriculum expurgat, et quae illi penitus inhaerent excrementa detergit: item et pectus a pituita lentore. Datur magno iuvamento aqua intercute laborantibus: item elephantiacis, et Gallica lue affectis: quin et iis, qui morbis exustis humoribus provenientibus sunt obnoxii. Prodest diuturnis febribus, et in universum ubi pituita redundet. verum qui sumunt cavere debent a piscium esu, et australi flatu. Sed ad Tripolium nostra redeat oratio. [Plinii lapsus.] Reperio hac in historia non parum hallucinatum esse Plinium libro XXI. cap. VII. ubi turpiter Tripolium cum polio herba confudit, adeo ut asserere non dubitaverit, polium ter in die foliorum mutare colorem. Id quod de Tripolii floribus tradidere

129 - Catanance ~ 130 - Tripolion