Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 523

140 - Smilax laevis ~ 141 - Ruscus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXL
Σμίλαξ λεῖα SMILAX LAEVIS

LAEVIS Smilacis folia hederae similitudinem habent, molliora, laeviora, tenuiora: huius sarmenta supradictae similia, nullis horrent spinis: convolvitur arboribus, ut prior: fructum parit lupini modo nigrum, exiguum: floribus in cacumine perpetuis, multis, rotundis. Hac smilace, quadam topiariorum arte, tentoria contra aestus molestiam factitantur: folia per autumnum decidua. Semine cum dorycnio poto, ternis singulorum obolis, varia et tumultuosa in somnis obversari traduntur.

[Smilaci asperae historia ex Theophr.] SMILAX aspera Hetruscis Hedera spinosa, sive Rubus cervinus nominatur. Hanc diligentissime persecutus est Theophrastus libro III. capite ultimo de plantarum historia, ubi ita scriptum reliquit. Smilax, id est, hedera Cilicia, amplexicaulis ipsa quoque assurgit, frutex aculeatus, et velut praehorridus: folium hederae, parvum, sine angulo, iuxta pediculi retinaculum humectum: peculiare, quod medium illum callum, qui instar spinae animantium secat, praetenuem habet, et intervalla staminea, non ex eo porrecta, ut caetera, sed circa eum in orbem circumacta, ab annexu pediculi ducit, ad caulem vero foliorum internodia consummantem: iulus ab eisdem pediculis atque folia, tenuis, seque convolvens dependet. Flos candidus, suaviter olens, verno proveniens tempore: fructus proximus solano, atque melothro, et maxime uvae labruscae vocitatae. Racemi pensiles ut hederae sunt, verum ad labruscam potius accedunt: nam de eodem puncto pediculi acinorum exeunt. Colore fructus rutilus est: nucleos in universum quidem binos continet, quanquam grandior ternos, et parvulus unum. Nucleus durus admodum est, et colore forinsecus niger. Peculiare racemis, quod per latera caulium sepiunt, postremoque caulis racemus omnium maximus propendet, sicut in rhamno, et rubo: unde fit, ut extremo fructifera, et latere large fructifera ita spectetur. Hactenus Theophrastus de smilace aspera sententia. [Smilacis laevis historia.] Quae autem Smilax laevis appellatur, ubique fere provenit, sed praesertim in Hetruria, ubi passim frequentissima invenitur. Incolae eam vulgo vocant Vilucchio maggiore. Haec foliis asperam quadantenus imitatur, nec secus ac illa arbores scandit, seque convolvit eis, proxima quaeque vinciens: verum sarmentis, sive ramulis constat, non ut altera horridis, aculeatisque, sed laevibus, flexilibus, ac lentis. Flores profert candidos, calathi effigie: e quibus semen prodit atrum, lentibus maius, sed lupinorum figura. Officinae hanc plantam Volubilem nuncupant. Cuius tamen plura Mauritanis habentur genera, quorum unum illud est, quod Lupulum appellant. Huius etsi apud medicos aetatis nostrae frequentissimus sit usus, addaturque ab iis in quam plurima medicamenta; nihil tamen de eo, quod equidem invenerim, Galenus, et Dioscorides, aliique veteres tam Graeci, quam Latini autores, posteritatis memoriae prodiderunt, quanquam non desunt, qui velint, hunc Plinio esse Lupum salictarium, ab eo hoc tantum nomine demonstratum libro XXI. cap. XV. atque ibi inter eas herbas connumeratum, quae sponte nascuntur, quibusque pleraeque gentium utuntur in cibis. [Lupuli historia, et vires ex Mesue.] Lupuli vocati latius meminit Mesues inter sua deiectoriae facultatis medicamenta, ubi haec ad sensum habet. Est et aliud Volubilis genus, quod LUPULUS appellatur, folia habens aspera, cucumeris modo: flores exilibus folliculis squamatim compactos, racematimque dependentes, colore subcinereo. Hic flavam bilem detrahit, sanguinem ab ea expurgat, et eius inflammationes extinguit. Sero caprino maceratus, valentior redditur. Succus cum saccharo decoctus syrupi modo, regio morbo laborantibus medetur. Sed profecto mirum est, quod eo nostrae aetatis medici tam parce raroque utantur, cum tamen praestantissimum sit medicamentum. quandoquidem tum herba ipsa per se, tum etiam succus polentae admistus, capitis dolorem a caliditate contractum tollit. Iecinoris, et ventriculi aestus mitigat. Syrupus ex saccharo, et eius succo paratus, utilissime exhibetur in febribus a bile, et sanguine excitatis. haec Mesues de Lupulo. Caeterum ad institutum nostrum revertamur. [Smilacis utriusque vires ex Galeno.] Smilacis utriusque vires tradidit Galenus libro VII. simp. med. sic inquiens. Milax (sic enim Smilacem vocat Galenus) aspera claviculis plena est, ita ut varie sursum deorsumque arboribus circumvolvatur. Folia gustata aliquid habent acrimoniae, et alioqui si illis utaris, calefaciunt. Milax laevis facultate quodammodo praedictae similis est.

Cap. CXLI
Μυρσίνη ἀγρία RUSCUS

SYLVESTRIS myrtus, aliquibus oxymyrsine, aut myrtacantha, Latinis ruscum appellatur. folium fert myrti, latius, in formam lanceae mucronatum. baccae per maturitatem rubescunt, rotundae, a medio folio

140 - Smilax laevis ~ 141 - Ruscus