Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 524

141 - Ruscus ~ 142 - Laurus Alexandrina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

dependentes, osseo intus nucleo: cubitales ramuli ab radice exeunt, vitilium modo lenti, fractu contumaces, foliosi: radice graminis simili, acerba, et subamara. Folia, et baccae in vino potae, urinam cient: menses pellunt, vesicae calculos frangunt, stillicidio urinae medetur, dolores capitis sanant, et regium morbum. In asperis, et in praecitibus locis enascitur. Decoctum radici in vino potum, eosdem praebet effectus. Cauliculi recentes, asparagorum vice in cibo sumuntur: amari autem sunt, sed urinam movent.

[Rusci consideratio.] RUSCUM officinae corrupto nomine ex literae additione Bruscum appellant. Nos vero, quod arcendis muribus is aptissimus sit, si salitis appensis carnibus funiculo circumligetur, Pungi topi Hetrusca lingua dicimus. Germinat hic vere asparagi modo, turionibus tamen brevioribus, crassioribus, hirsutisque: qui elixi manduntur ex oleo, sale, et aceto. Caeterum, quod non obscure amariorem gustui relinquant, in medicamentis potius, quam in cibis expetuntur: sunt enim ciendae urinae, aperiendisque obstructionibus perquam idonei. Graecis, quod foliis sit acutis, et myrtum aemuletur, oxymyrsine, hoc est, acuta myrtus appellatur.

Cap. CXLII
Δάφνη ἀλέξανδρεια LAURUS ALEXANDRINA

LAURUS Alexandrina, folio est rusci maiore, molliore, et candidiore: semine inter folia rubro, ciceris magnitudine: ramos spargit in terra dodrantales, interdum longiores: radice sylvestri myrto simili, maiore, molliore, odorata. invenitur in montosis. Difficiles partus accelerat, radice pota sex drachmarum pondere in vino dulci, et stillicidio urinae auxiliatur, sed sanguinem extrahit.

[Lauri Alexandrinae consideratio.] SI LAURUM Alexandrinam, et Hippoglossum unam et eandem plantam esse sensisset Dioscorides, ut quidam existimant, nulli quidem dubium est, quin supervacuum erat, de iisdem seorsum, diversis atque etiam proximis capitibus Dioscoridem disserere. vel nulla in earum notis, et viribus reperiretur differentia. Sed quoniam eas seorsum tanquam diversas retulit, diversasque utrisque notas assignavit; idcirco has plantas inter se differre dicatur, necesse est. Nam etsi utrique folia rusci reddiderit Dioscorides; tamen Hippoglossum statuit aculeatam gerere comam, et in summo ceu linguas e foliis exeuntes: commendavitque comam ad dolorem capitis coronae modo impositam: et radicem, succumque malagmatis admisceri scripsit. Verum hic in Lauro Alexandrina nec linguarum meminit, nec aculeorum e

141 - Ruscus ~ 142 - Laurus Alexandrina