Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 537

154 - Glans unguentaria ~ 155 - Narcissus ~ 156 - Hippophaes

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

minoris pastinacae similes, contortas, odoratas, et mansu lentas, et in Armenia nasci. Avicenna autem radicum lignosa frusta Behen esse ait, in se contractas, et siccitate exoletas. At nostrates, quae in Italia, non in Armenia effodiuntur, nulla penitus odoris suavitate commendantur: quin et mansae nullum ori lentorem reddunt, nec erraticae pastinacae faciem repraesentant: cum tamen Arabicum Behen radicibus adeo pastinacam referat, ut scripserit Haliabbas clarissimus Mauritanorum author, Behen et sylvestris pastinacae radices nullum inter se discrimen habere. Quo fit, ut nulla sese offerat nobis ratio, qua probare possimus, Behen communis usus esse Arabum legitimum. quanvis et ipsi inter se hac in historia non parum dissentiant. Nicolaus Myrepsicus, itemque Actuarius Behen hermodactylum vocant, nescio tamen qua ratione, cum alia sit radix apud Paulum, et Arabes hermodactylus. Behen adulterina, tam album, quam rubrum, passim in Italia proveniunt. Sed quibus polleant viribus, nondum mihi compertum esse ingenue fateor.

Cap. CLV
Νάρκισσος NARCISSUS

NARCISSUM sunt qui ut lilium, lirium appellarint. folia profert porro similia, tenuia, multo minora, et angustiora: caulis vacuus, et sine foliis, supra dodrantalem attollitur: flos albus, intus croceus, in quibusdam purpureus: radix intus alba, rotunda, bulbosa: semen velut in tunica, nigrum, longum. Probatissimus nascitur in montibus, suavi odore: caeteri porrum imitantur, atque herbaceum virus olent. Radix cocta, sive estur, sive bibitur, vomitoria est: ambustis igni prodest cum exiguo melle trita. praecisos nervos illitu glutinat: luxatis malleolis, diuturnisque articulorum doloribus trita ex melle, et imposita subvenit. Vitia cutis in facie, vitiliginesque cum semine urticae, et aceto emaculat: cum ervo, et melle, ulcerum sordes expurgat: abscessus rumpit concoctioni repugnantes. infixa corpori extrahit, illita cum lolii farina, et melle.

[Narcissi historia ex Theophrasto.] NARCISSUS, inquit Theophrastus libro et capite sexto de historia plantarum, vel lirium (alii enim hoc, alii illo nomine vocant) folium albuci, terrae proximum gerit, sed longe latius, lilii modo. Habet caulem sine folio, herbaceum, florem suo ferentem cacumine, in membrana veluti vasculo inclusum, large amplum, coloreque nigrum, figura oblongum. Hic decidens sponte germinat, caeterum et qui legunt defigere eum solent. Quin et radicem serunt, quae carnosa, rotunda, amplaque constat. Serotinus admodum: post arcturum enim, et circa aequinoctium floret. Haec Theophrasti de narcisso sententia. Porro Plinius libro XXI. cap. duo Narcissi genera prodidit, quae his verbis etiam depinxit. Narcissi duo genera in usu medici recipiunt. Unum purpureo flore, alterum herbaceum. Hunc stomacho inutilem, et ideo vomitorium, alvos quoque solventem, nervis inimicum, caput gravantem, et a narce narcissum dictum, non a fabuloso puero. haec Plinius. In quibus plane deprehenditur a Dioscoride dissentire, quod neutrum Narcissi genus flore albo descripserit. quanquam idem Plinius cap. V. eiusdem libri inter lilii genera Narcissum connumerans, hunc flore candido constare tradidit. Veruntamen nulli ex hoc mirari licet, neque propterea Plinium damnandum esse censeo, quod viderim ego plures Narcissi species florum tantum varietate distinctas. [Narcissi vires ex Gal.] Narcissi vires retulit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Narcissi radix usqueadeo a exiccandi facultate pollet, ut et maxima vulnera conglutinet, vel ad incisiones usque, quae circa tendones accidunt. Habet vero quiddam abstersorium, et attractorium.

Cap. CLVI
Ἱπποφαίς HIPPOPHAES

HIPPOPHAES, quo fullones vestes interpolant, in fabulosis, maritimisque nascitur, surculaceo frutice, undique denso, et largo: foliis oleae longioribus, mollioribusque: inter quae candicantes spinae emicant, siccae, angulosae, interstitio quodam distantes: flores hederae corymbis similes, racematim cohaerent, minusculi tamen, et molles, candidi, ex parte rubescentes: radix lacteo succo madet, crassa, mollis, amara gustanti: ex qua perinde ac thapsia, succus eximitur. qui per se, et cum ervi farina subactus, siccatur, et ad usum reconditur. Syncerus pituitas, bilem, aquasque deiicit, oboli pondere: ervi vero farina subactus, quatuor obolis, cum aqua mulsa.

154 - Glans unguentaria ~ 155 - Narcissus ~ 156 - Hippophaes