Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 538

156 - Hippophaes ~ 157 - Hippophaestum ~ 158 - Ricinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Frutex cum radicibus siccatus tunditur, et cum aquae mulsae dimidia hemina tritus datur. Radice, et herba liquamentum depromitur, uti in thapsia. huius in purgationibus modus est drachma.

Cap. CLVII
Ἱππόφαιστον HIPPOPHAESTUM

HIPPOPHAESTON, id quod aliqui hippophaes appellant, nascitur eisdem locis, quibus hippophaes, estque spinae fulloniae genus, humili herba, sine cauliculo, sine flore: inanibus tantum capitulis: foliis parvis, spinosis: radiculas habens molles, crassas. Succus radice, foliis, et capitulo exprimitur, et exiccatur. Datus, cui voles, tribus obolis in aqua mulsa, aquam, pituitasque detrahit: privatim comitialibus morbis, nervorum vitiis, et orthopnoeae convenit huiuscemodi purgatio.

[Hippophais consideratio.] ETSI quandoque maritima, et fabulosa adierim loca, ut Hippophaem, utpote plantas inibi nascentes, inquirerem; neutrum tamen hactenus mihi licuit invenire. Caetrum retulit nobis Hieronymus Amaltheus Opitergensis, medicus ingenio, et eruditione clarus, se olim Venetiis plantam accepisse a Ioanne Baptista Zopisso Papiensi clarissimo medico, quae non modo notis omnibus Dioscoridis Hippophaem referebat; sed etiam viribus, ut se experimento comperisse testatus {ect} <est>. Quare non prorsus desperandum est, quin et nobis, et aliis quoque aliquando contingat Hippophaem consequi. Non invenio, quod Galenus hippophais, aut hippophaesti meminerit in suo simplicium medicamentorum censu. Hippophais tamen mentionem fecit Paulus lib. VII. inter simplicia. Hippophaesti vero Plinius libro XXVII. capite X.

Cap. CLVIII
Κίκι ἣ κρότων RICINUS

CICI, aut croton, nomen accepit a ricini animalis similitudine. Arbor provenit parvae ficus altitudine, folio platani, maiore, laeviore, et nigriore: ramis, caudicibusque cavis, in arundinis morem: semine in uvis asperis, quod corticibus exutum ricinum animal repraesentat. ex quo oleum nomine cicinum exprimitur, cibis foedum, lucernis emplastrisque utile. Grana triginta numero purgata, trita potu pituitas, bilem, aquamque per alvum extrahunt, vomitionesque movent. sed iniucunda admodum est, et molesta purgatio. siquidem stomachum vehementer subvertir. Tusa et imposita, vitia cutis in facie, varosque expurgat. Folia cum polenta trita, inflammationes oculorum, tumoresque leniunt: turgentes mammas cohibent. eadem ex aceto illita, ignes sacros restinguunt.

[Ricini consideratio.] RICINUM vocavere Latini plantam, quae Graecis [GR] dicitur, a similitudine, quam eius semen habet cum ricino livido ac foedo animali, quod canibus, bubus, capris, aliisque quadrupedibus adhaeret: neque prius decidit, quam plenius sanguine saginatum rumpatur. In Hetruria planta haec a quibusdam vulgo vocatur Girasole, aliquibus vero Fagiuolo Turchesco. Apud Insubres autem pluribus in locis Mirasole. quanquam id nominis potius Heliotropio convenit, de quo in huius libri calce disseremus. Semen officinae Chervam maiorem appellant: tametsi ab ipso Mesue, cuius vestigia pharmacopolae maxime sequuntur, Regium granum appellari constet. Ricinus copiose seritur in Aegypto, ubi ex eius semine plurimum olei exprimitur, cibis quidem foedum (ut inquit Plinius) sed lucernis utile. Deiicit alvum, perinde ac balanus myrepsica, tolliturque eius noxa iisdem medicamentis. Quamobrem de eo sic loquitur Mesues. Regium granum (hoc est Ricini semen) pituitam tam per vomitum, quam per alvum extrahit, sed non sine assumentium molestia: quinetiam bilem, et aquam inter cutem deiicit: et ea sane omnia excrementa purgat, quae ad articulorum compagines defluunt. Confert item coli, et articulorum doloribus, nempe podagricis, et ischiadicis, si ex iure veteris galli decoctum hauriatur. Hydropicis vero decoquitur cum caprino sero, aut emulso recenter lacte maceratum. [Ricini vires ex Galeno.] Ricini vires memoriae prodidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ricini semen, quemadmodum expurgat, detergit, ac digerit; sic quoque folium, sed undequaque debilius. Oleum, quod ex semine conficitur, tum calidus, tum tenuiorum partium est, quam oleum commune, ac proinde etiam discutit.

156 - Hippophaes ~ 157 - Hippophaestum ~ 158 - Ricinus