Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 544

161 - Lathyris ~ 162 - Peplus ~ 163 - Peplis ~ 164 - Chamaesyce

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sunt qui dicant et hanc esse tithymali speciem, tum quod similiter illis succum habeat, tum quod eodem illis modo purget, totaque illis facultate similis sit. nisi quod semen gustantibus videatur dulce: quod sane etiam maxime purgatoriam vim obtinet.

Cap. CLXII
Πέπλος PEPLUS

PEPLOS frutex est lactei succi plenus, foliis parvis ut rutae, paulo latioribus: rotunda coma, fere dodrantali, humi respersa: semine sub foliis parvo, rotundo, minore quam candidi papaveris. pluribus scatet auxiliis. Unicam radicem habet, supervacuam, ex qua fruticat. nascitur inter vites, et in hortis. Colligitur mensibus, siccatur in umbra, et continue versatur. Fructus tusus, et fervefactus reconditur. Bilis, ac pituita detrahitur acetabulo eius in hydromelitis cyatho poto. Obsoniis inspersa conturbat alvum muria conditur.

Cap. CLXIII
Πεπλίς PEPLIS

PEPLIS, quam aliqui sylvestrem portulacam vocant, Hippocrates Peplion, in maritimis maxime nascitur, late opaco frutice, candidi succi pleno: foliis sativae portulacae, rotundis, inferne rubentibus: semine sub foliis rotundo, uti in peplo, fervente gustu: radice singulari, supervacua, tenui. Colligi, et reponi, ac dari, uti peplos, et sale condiri solet. Easdem habet vires.

[Pepli, et peplidis consid.] PEPLUM herbariorum vulgus, quod orbiculata constet 3 coma, Esulam rotundam vocat. Provenit non modo in vineis, sed etiam in agris cultura destitutis, lacteo succo praegnans. Peplida vero, quae Peplion dicitur, in maritimis nascentem, non prius quam hoc anno evulsam vidimus. Sed nobis non licuit hoc tempore eius effigiem pictam exhibere: tamen, Deo concedente, aliquando dabitur. [Vires utriusque ex Gal.] Utriusque vires reddidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi primum de Peplo ita scribit. Peplos, quidam vero papaver spumeum, et hic frutex parvus succum habet similem tithymalis, cum in aliis, tum quia purgat, ceu illi. Mox de Peplio idem Galenus haec verba subiunxit. Peplium, et hic quoque frutex exiguus succum obtinet, sicut tithymali: nasciturque plerunque ad mare, radicem habens inutilem, ut et peplos: succum vero validum, non tamen admodum utilem. Sed semen utile est, et flatuosum, similiter semini pepli purgans.

Cap. CLXIIII
Χαμαισύκη CHAMAESYCE

CHAMAESYCEN aliqui sycen nominant. Ramos emittit quaternum digitorum, teretes, succosos, in terram deiectos: folia lentis, parva, peplum plane referentia, tenuia, quae a terra non attolluntur: semine sub foliis rotundo, ut in peplo: neque caulem, neque florem promit: radice firmatur tenui, supervacanea. Rami ex vino triti vulvae dolores sedant, in pesso appositi: tollunt tumores, ac verrucas omnium generum illiti. Decoctorum cibo alvus resolvitur. Succus simili effectu prodest. Illitus contra scorpionis ictus auxiliatur: adversus caligines oculorum utilis, et hebetudines, incipientes suffusiones, nubeculas, cicatrices, cum melle inunctus. In squallidis, petrosisque nascitur.

[Chamaesyces consider.] NASCITUR Chamaesyce, quemadmodum et peplus, in vineis, petrosis, et squallidis monticulis. Haec, ut ex totius plantae descriptione colligi potest, in pepli genere enumeranda videtur: quippe quae ramulis exeat humi perpetuo sparsis, lacteo succo refertis: foliolis, et coma peplo similibus. Hinc itaque quispiam forte non aberraret, si censeret Chamaesycen esse minorem peplum: ego tamen id plane asserere non ausim. [Chamaesyces vires ex Gal.] Chamaesyces vires tradidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Chamaesyce abstergendi simul et acrem vim possidet. Itaque acrochordonas, et myrmecias caules eius teneriores in modum cataplasmatis admoti, et ex eis liquor auferunt. Cum melle vero crassas oculorum cicatrices detergunt. sed et hebetudinem visus a crassitie natam adiuvant, sicut sane et suffusionum principia.

161 - Lathyris ~ 162 - Peplus ~ 163 - Peplis ~ 164 - Chamaesyce